Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribus per Ignem mutatis. ue, qui apud Magnę Britannię Regem legati munere fungebatur,
audiui pretioſis aulæis, quibus aurum aut intertextum erat, aut
in tęnias deductum, plurimum ſplendoris deceſſiſſe, quòd ex li-
thanthrace, cuius glebis ibi inſtruitur focus, vapor ſulphureus
conclaue peruagatus aurum infecerat. Auro videlicet, aut roſis,
adhęrent ſulphuris particulę, quę natiui coloris ſuauitatem per-
dunt: Sic marmoris candorem infuſcat aqua ex caſtaneis deducta; tam obſcuris etenim maculis ex illius contactu fœdatur, vt ad
illas delendas non ſatis ſit extimam ſuperſiciem abradere. Contra
verò colorem mutari abſtractis aliquibus particulis videturſuadere
tùm Ochra, quę lutea cum ſit, in Rubricam exuſtione conuerti-
tur; tùm Ceruſſa, cuius candor, ſi in crucibulo igni validiſſimo
exponatur, abit in rubedinem, & eſt Minium vulgare officina-
rum. Quemadmodum enim Infectores Crocum ſacculo incluſum
in profluente aquâ tandiu pedibus ſubiectum pulſant, dum ex-
cluſis aliquibus particulis, & croceo colore diſiecto ſolus rubor
remaneat, & *Crocum lotum* vocant: ita pariter vi caloris ignei
Ochra (Sil latinis dici colligit Daniel Barbarus ex Vitruuij lib. 7. cap. 7.) & Auripigmentum ſi exurantur, amittunt aliquas parti-
culas, quas ſecum auolantcs igniculi rapiunt, adeò vt reliquæ
particulę rubeſcant. Aquâ nimirum atque igne ſimiliter elui vi-
dentur ſordes ſiuè ex lineis, ſiuè ex Asbeſtinis mappis; aquę enim
lixiuię immiſti ſales, addito aliquo motu, peruadunt telę fila, ſi-
bique vniunt particulas, quas demum ſecum auehunt, cùm ex
linteo exprimitur aqua. Sic ex Atlante Sinico pag. 82. in VII Pro-
uinciâ Huquang. *Propè Choxam amnis est Cungyang, cuius aqua*
*maculas omnes facilè è veſtibus eximit, & ad ferramenta exacue n-*
*da optima eſſe ſcribitur; quòd neſcio quid mordacitatis habere videa-*
*tur. * Sed & igniculi ſe inſinuantes in corpus aliquod, & ſul-
phuris non modicam copiam abſtrahentes, ſpirituumque nexum,
aut Salium volatilium, diſſoluentes, partim expellunt, partim
ſecum rapiunt.

Maur. Vtique ea eſt caloris ignei efficacitas, vt pro variâ par-
ticularum reſolutione corpora lucem excipiendo eam aliter ad in-
tuentium oculos reflectant, aliumque, ac priùs, colorem repræ-
ſentent. Hoc compertum eſt effectoribus gemmarum, quibus faci-
lè imponant minùs peritis, effictas gemmas pro natiuis obtrudendo:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer