Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decimatertia præſtetur, nimirum, ex antiquis aliquę ſoluantur, & auolent
atque ex recentibus aliquę in abeuntium locum ſe inſinuent.

Dand. Vtique dubitationi locus eſt. Nam ex Georgio Marcgra-
uio in Hiſtor. rerum Natur. Braſiliæ lib. 3. cap. 12. pag. 117. *Mui-*
*ua arboris folia ſiccata, eolatere, quod virebat, euadunt niger-*
*rima pulchro aſpectu*: humore igitur auolante cum aliquibus par-
ticulis ſulphureis atque Spiritibus, reliquæ particulæ ſiccatæ ni-
grorem præſeferunt. Et cap. 13. pag. 119. *Ex ligno veteri arbo-*
*ris Tatai-iba parant tincturam egregiè flanam, coquendo*: vetu-
ſtate ſcilicet expirant è ligno aliquæ particulæ, adeò vt ex ijs, quæ
reliquæ ſunt, coquendo eliciantur, & à cœteris ſeiungantur alię
particulæ flauum colorem exhibentes. Similiter ex lib. 3. cap. 8. pag. 106. *Arariba arbor cortice cinereo, inſtar Fraxini interiùs*
*albo, qui in aquâ coctus fit ruber, & cum illo tingitur. * Et lib. 1. cap. 9. pag. 17. Ietica Braſilienſibus, Luſitanis Batata, herba eſt
ſuper terram ſerpens. Radices colore ſunt exteriùs albo flaueſcen-
te, interiùs albiſſimo; præbent de ſe ſuccum lacteum. Coquun-
tur, aut ſub cineribus aſſantur, ſuntque optimi ſaporis, & præ-
ferendæ noſtris rapis. *Quædam ſunt rubri coloris per totam ſub-*
*ſtantiam, ac coctæ tingunt manus cæruleo. Cuticula eſt obſcurè*
*rubra: cultro conciſa nigreſcit instar atr amenti ſcriptorij. * Ex qui-
bus ſatis liquet ſępiùs ope caloris fieri aliquam partium diuulſio-
nem, quibus ſemotis reliquę lucem immiſſam ita repercutiunt,
vt color alius appareat. Quod verò inſtar atramenti nigreſcat cu-
ticula Batatę rubrę, ſi ferreo cultro concidatur, fortaſſe ex ferro
aliquid ſulphuris commiſcetur acri ſucco cuticulæ radicis illius; ſic enim & apud diligentes pharmacopœos aliqua ſunt, quæ oſ-
ſeo aut lapideo cultro conciduntur, ne quid prauæ qualitatis
contraha [?] nt ex ferro. Itidem ex lib. 1. cap. 24. pag. 51. *Omenapo γ ei-*
*ma Bro [?] ſilienſibus, Batatæ ſpecies eſt. Radix cruda eſt alba, ſed co-*
*cta fit rubra. *

Grad. Aliquando acceſſione, aliquando deceſſione particula-
rum perignem factâ colorem mutari, videtur manifeſtum. Vidi
ipſe roſam omninò rubram (ex ijs, quę ad Rhodoſaccharum confi-
ciendum adhibentur) ſulphuris fumo illicò albeſcere, admoto ſci-
licet filo ſulphura@o accenſo. Fuluum auri colorem vapore fumo-
ue ſulphuris palleſcere, omnes nôrunt: & à Nobili noſtro conci-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer