Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribus per Ignem mutatis. materiam corrodit, ac fermentando coagitat, commiſtis ſalinis
aceti particulis vnâ cum plumbeis, quas aceti acrimonia abſtraxit,
vt intrà paucos dies candida ceruſſa colligatur. Similiter vapore ace-
ti laminæ cupreæ inficiuntur ærugine.

Dand. Hæc quidem, quę de Ceruſſâ & Ærugine dicta ſunt, ma-
nifeſtam habent particularum commiſtionem, & charta cærulea
oleum Vitrioli, deinde Spiritum ex Cornu Cerui combibit. Sed
aliqua ſunt, quæ virtute igniculorum huiuſmodi, quos ſenſus
non percipit, & ſinè manifeſtâ commiſtione, colorem mutant,
vel ſaltem perficiunt. *Cor alium*, ſi Mizaldo Memorab. cent. 2. num. 86. credimus, *Semine Sinapino obrutum, rubicundius & *
*præſtantius euadit*: quo pariter authore num. 26. *Succinum quodcun-*
*que in adipe lactentis ſuis decoctum, non ſolùm pellucidius rcdditur*,
*ſed & multo præſtantius. *

Maur. Quandoquidem facta Mizaldi mentio in mentem mihi
reuocat duos capilli ſuperſtitioſos cultores, adoleſcentem alterum,
alterum ſenem, quibus, ex eodem Authore, ridens pręſcribe-
bam, qua arte capillis alienum colorem tribuerent, quia res eſt
à præſenti diſſertatione non admodum remota, patiemini hic à
me remedia illa commemorari. Adoleſcenti ex cent. 1. num. 40. hoc
præſcribebam. *Capilli vt aurum flaue ſcent, ſi acceperis alumi-*
*nis rupei vncias ſex, vitrioli vncias quatuor, Salis Nitrivncias*
*duas, & ex ijs ſtillatitiam aquam extraxeris, capillitiumque*,
*vel cæſariem, ſpongiâ in eâ made factâ, & tantillum expreſsâ*,
*tinxeris, ac identidem repetiueris. * Quibus confirmantur ea,
quæ paulò antè Dandulus aſſerebat, videlicet colores non ex
ſulphuribus tantùm, verùm etiam ex Salibus, pendere. Seni
autem, cui non placebat ex canis autoritatem affectare, cum eo-
dem Mizaldo cent. 1. num. 49. dicebam: *Capillos ſic denigrabis. *
*Tere herbam Callitrichum ex oleo, & coque cum ouo coruino; ta-*
*lique vnguine capillum ſæpius illine, & nigre ſcit. * Sed & illud addit. *Quod ſi cutem albiſſimam ac delic atam babere voles, fac vt libra*
*vna lithargyri argenti in aceto deſtillato ferueat: quo partes ſua-*
*uiter madefac, & illine. * In his autem, atque ſimilibus, dubi-
tari poteſt, vtrùm illa coloris mutatio oriatur ſolùm ex additis
particulis aliquibus; an verò ex eo, quod virtute appoſiti medica-
menti aliquæ particulæ reſoluantur: an demum quod vtrumque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer