Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decimatertia monitore, oportet bacillos illos eſſe abiegnos, non quernos, ne
chryſtalli, atramenti inſtar, nigreſcant: ſi enim lignum quer-
num, ex quo fortè compactæ ſunt feneſtrarum valuæ, vbi aquâ
pluuiâ diluatur, dimittit particulas atro colore inficientes tecto-
rium parietis, per quem aqua delabitur, facilè intelligimus eo-
dem colore inficere poſſe ſolutionem Vitrioli, adeò vt chryſtalli
nigreſcant. Si igitur ex particularum diuerſarum commiſtio-
ne in liquoribus contingit coloris mutatio, multo magis id ac-
cidere poteſt accedente igneo calore, cui multa vis ineſt ad permi-
ſcendum. Sic Sulphur vſtum cum ære, colorem violaceum, cum
argento, cęruleum producit.

Maur. Ex hac ſanè corporum commiſtione, quorum non ea-
dem ſit natura, ſæpè originem ducit coloris mutatio, quę igne
perſicitur. Quis Mercurio ſit color, quis Sulphuri communi,
omnes nouimus: Sed Cinnabari vulgari, quod ex Mercurio & Sulphure conſicitur, quàm alius eſt color? immò ex ęqualibus
partibus Antimonij & Mercurij ſublimati per Retortam, igne ritè
adminiſtrato, elegantiſſimum Cinnabari elicitur: quamquam hìc
non vniuerſa Antimonij natura Mercurio miſcetur, ſed potiſſimùm
pars ſulphurea; ſiquidem remanet in Retortâ Caput Mortuum; ſul-
phureis videlicet particulis, quibus Antimonium abundat, cõmiſtis
cum Mercurij ſublimati particulis, ex quibus diuerſis particulis ſic
commiſtis oritur motus compoſitus æthereorum globulorũ, qui co-
loris Cinnabari conuenientis ſpeciem exhibet. Similiter ex Sale Tar-
tari iuncto cum pari quantitate Mercurij Sublimat communis, de-
ſtillando ex arenâ, in Retortę collum ſublimatur Sal aurei coloris.

Grad. Ignis calor vim habet diſſoluendi corpora in tenui ſſimas
particulas, eaſque diſſolutas agitando commiſcet adeò, vt ex ijs
componatur aliquid habens virtutem aliter repercutiendi lumen
extrinſecùs immiſſum. Neque mirum id calori igneo conuenire, cum
etiam ſimile quid pręſtent aliqua, quę dicuntur Virtute calida. Cęrulea tinctura violarum, vel charta ſaltem huiuſmodi colore im-
buta, Oleo Vitrioli ſuffuſa, purpuraſcit: huic ſi guttas aliquas
Spiritûs ex Cornu Cerui affundas, color ille purpureus ſtatim in
viridem conuertitur. Vulgaris eſt Methodus ceruſſam puriſſimam
& candidiſſimam pictoribus & pharmacopœis vſitatam conſicien-
di, infuſo in plumbeum vas aceto accrrimo, quod ita plumbeam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer