Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribus per Ignem mutatis. contrahere dicitur, de qua Ariſtoteles lib. 5. de Hiſtor. Animal. cap. 19. hæc ſcribit: *Quin etiam in ijs, quæ putredinem nullam*
*poſſe recipere existimantur, naſci animalia nouimus, vt vermes*
*in niue vetuſtiore, qui hirti ſunt pilis, & rubidi; quoniam & *
*ipſa nix vetustate rubeſcit. * Hunc etenim ruborem non tantum
ex variatâ partium poſitione contingere arbitror, ſed ex ali orum
corporum commiſtione, maximè ſi aquâ aſperſæ fuerint niues ſub
dio, aut aliqua earum pars liquefacta fuerit; aqua ſcilicet ipſa putre-
ſcit, & adhærent particulæ plures per aërem delatæ, ex quarum com-
miſtione cum aquâ putreſcente, & cum niue, color rubidus reſultat,
atque concolores vermes oriuntur.

Maur. Cum itaque ex mutatâ particularum corpus aliquod
componentium poſitione conſurgat aliquando alius color, ſæpè
non alia quærenda erit cauſa, cur ignis appoſiti corporis, ſeu
liquoris, colorem immutet, præter ipſam particularum agita-
tionem ab igneo calore factam, eductis in ſuperficiem particulis
aliquibus, quæ latebant, & aliam habent facultatem repellen-
di æthereos globulos. Vt plurimum tamen hoc habet ignis, vt di-
uerſa corpora vi caloris commiſceat; & ex huiuſmodi commiſtione
nouus color reſultat.

Dand. Ioannes Beguinus Tyrocinij Chymici lib. 2. cap. 2. , vbi
de Panaceâ Vitrioli, ait: Diſſolue Vitriolum cæruleum in aquâ
pluuiali deſtillatâ calidâ, quam tertiò filtratam lento balnei ca-
lore euaporare facies, donec cuticulam in ſuperficie contrahat: Tum liquorem reſtantem calidum proijce in vas plumbeum, in
quo priùs bacillos hinc indè tranſuerſos per circuitum poſueris. Ita per triduum in loco frigido relinque, vt chryſtallos virides
producat: quibus ſeparatis, liquorem reſtantem decoque, & in vaſe plumbeo repone; toties id repetendo, donec omnis li-
quor in chryſtallos abierit. En vitrioli tranſitus à colore cæruleo
ad viridem, ex particularum poſitione mutatâ; niſi quis dixe-
rit calidum liquorem ex plumbeo vaſe eduxiſſe particulas aliquas
vi coagulandi præditas, quę vitrioli ſalibus additæ efficiant chry-
ſtallos virides. Verùm quia chryſtallorum huiuſmodi colorem ad
cæruleum potiùs quàm ad viridem vergerenotat in hunc Beguini
locum Chriſtophorus Glükradt, hìc fortaſſe non contingit nota-
bilis coloris mutatio: illud quidem obſeruandum, quod, eodem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer