Diſſertatio Decimatertia
flammam; & prunæ ipſæ ſi flatu irritentur, cùm vapore aqueo ca-
reant, ſulphureas particulas emittunt in flammulâ cæruleâ.
Dand. Valdè diſpar eſt ſulphuris diſſolutio, ſi exardeſcat,
atque ſi menſtruo ſoluatur; atque adeò nil mirum, ſi non idem
illi contingat color: Sulphur ſiquidem menſtruo ſolutum, cùm
ſuum colorem exhibet, externam lucem reflectit, qua opus
habet, vt videatur; at ſi ardeat, ſuâ ſe luce prodit, etiam
in tenebris: ardore enim ſit corporis combuſti, & principiorum
illud componentium reſolutio: at in menſtruo ſoluente videtur
fieri potiùs quædam particularum minuta conciſio, ac diſſipatio,
atque cum ipſius menſtrui ſoluentis particulis confuſio. Pro va-
riâ igitur particularum poſitione, ac miſtione, ſeu ſeparatione,
alius atq; alius æthereis globulis aërem implentibus communicatur
motus conuerſionis (ſiuè ille ſit rotatio, ſiuè turbinatio, ſiuè
gyrum compleant, ſiuè interrumpant, ſiuè ex pluribus minutiſ-
ſimis motibus, ab vno ad alium tranſeuntes, integrum motum
componant) ac proinde diuerſis impulſionibus pulſatur aſpectus,
& diuerſa colorum ſpecies exhibetur. Quid niue ipſâ candidius
nobis innotuit? ſi tamen illa nondum compreſſa, cauernis aliqui-
bus propè ſuperſiciem excauata fuerit, cærulea apparet, ſed colore
diluto; videlicet lux diurna per niuem traiecta ita commouet
æthereos globulos in ſubobſcuris cauernulis illis, vt reflexa à niueis
cauernæ parietibus à candore deſciſcat, & cærulei coloris ſpeciem
intuenti oculo imprimat.
Maur. Hyeme cum tellurem vſquequaque niues obſident, cœlo
ſereno ac Sole lucente, in obſcurum conclaue per apertum in fene-
ſtrâ foramen ſi quis niuis ſpeciem excipiat, niuis à Sole illuſtratæ
imaginem in aduerſo pariete depictam candidam videbit, niuis
verò, quę in vmbrâ iacet, imago colore Sapphirino imbuta ap-
parebit: eſto, in aëre libero eiuſdem niuis color non appareat cæ-
ruleus; multum quippe lumen in oculos incurrens, vi ſuâ ita
obtundit motum globulorum æthereorum in oculo, vt candoris
potiùs, quàm cærulei coloris ſpeciem referat. Ex quibus ſatis
coaſtare videtur ex variè modiſicato ætherearum particularum
motu, præſertim in oculo, pendere colorum varietatem, prout à
nobis videntur.
Grad. Huc pertinere non puto ruborem, quem nix vetuſtate