Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribus per Ignem mutatis. opinantur, ſed etiam Salibus originem ſuam debere corpo-
rum colores.

Dand. Memini me apud Sennertum lib. de conſenſu & diſſen-
ſu Chymicorum cum Galeniſtis. cap. 19. aliquando legiſſe aliquid,
quod huic argumento ſidem & firmamentum adiungat; ſcribit
ſiquidem Argento per Mercurium Sublimatum calcinato ſi affun-
datur Spiritus Salis, ſieri indè colorem viridem inſtar Smarag-
di; ſi verò affundatur Spiritus vini Sale vrinæ imprægnatus (vt
Chymici loquuntur) fieri colorem cæruleum. Non parum igitur
momenti habent Salinæ particulæ ad conſtituendos colores; eſto, admiſcendæ ſint cum ſulphureis. Quod ſi etiam Spi-
ritus plures, pro Ratione cœterarum particularum, admi-
ſceantur, videtur ſplendor quidam coloribus accedere: ho-
rum verò ſi minor fuerit Ratio, aut ſaturatior ſit color, aut muta-
tur. Id quod ne à me temerè dictum putetis, vadem accipite
Cardanum lib. 8. de ſubtilitate pag. mihi 264. loquentem de ligno
Braſilio, ſeu Verzino. *Lignum*, inquit, *in tenuiſſima fila dedu-*
*ctum ſeco in fruſtula, quæ aquæ decuplo pondere immitto, relin-*
*quens infuſum horis ſaltem ſex: indè excoquitur aqua cum ligno*,
*donec tres è quatuor partibus decedant, fitque color rubeus ſplen-*
*didus; ſi paulò plus excoquas, ſanguineus ruber; ſi adhuc diu-*
*tiùs, cæruleus. * Et poſt pauca addit: *Ex eâdem planta Indi omnes*
*colores, coquendo diutiùs, aut breuiori tempore, excipiunt. *
Cum enim ex ligni particulis probè maceratis faciliùs præ cœte-
ris particulis educantur Spiritus & Sales volatiles, hi per aquam
diffuſi cum particulis ſulphureis non adeò multis, ſicut cùm diu-
tius excoquuntur, ſplendidum ruborem aquæ communicant: vbi
verò diuturniore ignis ardore abſumitur aquæ pars, & aliæ ſul-
phureæ ex ligno educuntur, ac aliqui Spiritus, Saleſque vo-
latiles cum vapore abſcedunt, iam ſanguineum ruborem aqua
induit. Quandoquidem à congruâ diſſolutione ſulphuris rubi-
cundam ſanguinis tincturam in animali oriri veriſimile eſt; ete-
nim corpora ſulphurea, præ cœteris quibuſcunque, men-
ſtruo ſoluenti colorem rubedine maximè ſaturatum imper-
tiunt; & ſiquando ob nimiam cruditatem ſulphur minùs diſsoluitur,
ſanguis aquoſus & pallidus exiſtit, vt vix lintea rubore inſiciat.

Grad. Ipſum tamen ſulphur ſi ardeat, cæruleam abit in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer