Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decimatertia directionem propellentibus, ac voluentibus, temperetur, atque
alium colorem oculo exhibeat ſuperſicies obliquè viſa, ac ſi dire-
ctè aſpiceretur.

Maur. Profectò ad coloris ſpeciem pertinere ſuperſiciei aſperi-
tatem, manifeſtum faciunt argentea vaſa; qua enim parte poli-
ta ac læuigata eſt eorum facies, obſcurum quid, & ad ni-
grorem accedens repræſentat; qua verò parte rudis eſt & aſpera
facies, modò ſordibus careat, albeſcit: tam multæ ſiquidem
ſuperſicies aſperitatem conſtituentes, variè inclinatæ, dum ſibi
proximos globulos impactos, pro ſua quæque inclinatione, re-
flectunt, alij globuli multipliciter hinc & hinc pulſati validiùs
propellunt conſequentes globulos, & luci affinem colorem, ſci-
licet albedinem, referunt. Præterea ſalebræ illæ, ac prominulæ
particulę, quas in aſperâ aliquâ ſuperſicie intuemur, obliquè aſ-
picienti occultant particulas depreſſiores, à quibus reflexa lux
ad oculum non venit, ſaltem integra: vt in ſericis, aut laneis
pannis vario ſtamine contextis obſeruamus, quorum color va-
rius apparet ex variâ poſitione, prout illos obliquè aut directè
propoſitos intuemur. Sed & hoc addo, quod non eadem vide-
tur eſſe lucis efficacitas, quæ Spiritibus, quæ Salibus, quę Sul-
phuribus tribuenda eſt; nam fortaſſe infirmior eſt in Salibus mo-
tus porrectionis, quàm in Spiritibus, Sulphuribus medio loco
ſe habentibus: Ex horum autem complicatione multiplici, pro
diuerſâ corporum naturâ, quàm varium recipiunt impulſionis & conuerſionis modum globuli ætherei in eos impacti? Hinc ex
commiſtione ſecundùm varias Rationes corporum alio atque alio
colore imbutorum Infectores atque Pictores tam varios gradus
ſuis pariter nominibus diſtinctos noſtra hac ætate, in Galliâ prę-
ſertim atque in Angliâ, excogitârunt: id quod Salium atque
Sulphurum commiſtioni adſcribendum eſt. Cuius rei argumen-
tum non leue ducere poſſumus ex Tincturâ, quæ cum Sale Tar-
tari educitur ex Sulphure communi; hæc enim eſt inſigniter ru-
bra; ſed præcipitatione cum aceto deſtillato abit in puluerem al-
bicantem, qui à colore *Lac Sulphuris* vocatur. Hic autem pul-
uis iterum ſolutus in aquâ, admiſto Sale Alkali cuiuſdam
plantæ, priſtinum acquirit Sulphuris colorem. Ex quibus
patere videtur, non Sulphuri tantummodo, vt non pauci

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer