Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribus per Ignem mutatis. ris circumfuſi, vſque ad corpus ipſum, quod illuſtratur. Por-
rò corporibus ipſis inſitas eſſe primæuæ lucis particulas, non ſi-
nè aliquâ probabili coniecturâ & ratione admittimus, ſiuè ſpiri-
tibus, ſiuè ſalibus, ſiuè ſulphuribus coniuncta illa ſit. Æthe-
reorum igitur globulorum aërem replentium impulſione excita-
tur lux inſita corpori illuſtrato; eaque pariter agitata dum ſuâ
porrectione repellit incidentes æthereos globulos, hi à tergo, & à lateribus impulſi conuerſione quadam circùm ſe torquentur & verſantur, adeò vt reflexus ille globuli impacti motus duplici qua-
dam impreſſione feratur, progreſſione vide icet, quatenus à cor-
pore non peruio aliorſum reflectitur, & conuerſione, quatenus
nouo impulſu circa ſuum centrum concitatur. Hic verò globuli
motus à luce corporis reflectentis ſic modiſicatus, ſimilem con-
uerſionis ſimul atque progreſſionis impetum imprimit proximo,
in quem dirigitur, globulo, atque hic porrò conſequentibus vſ-
que ad extremos æthereos globulos oculi Retinam proximè con-
tingentes. Hinc, quoniam pro lucis illuſtrantis, atque lucis re-
flectentis viribus diſſimilibus, aut inæqualibus, varia eſt tum
progreſſionis, tum conuerſionis concitatio, atque ſecundùm
aliam atque aliam Rationem contingit earum complexio, ita
vt nunc quidem progreſſio validior ſit conuerſione, nunc verò
conuerſio excedat progreſſionem, iuxta multiplicem exuperan-
tiæ menſuram, ideò etiam multipliciter affectus oculus ex globo-
rum ſic in retinam incurrentium appulſu, alios atque alios co-
lores videre dicitur.

Dand. Quæſo à vobis, vt mihi detis hanc veniam, vt patia-
mini dicentem Maurocenum à me interpellari, quò expeditiùs
eius aſſequar ſententiam, quæ mihi non parum arridet. Vnius
globuli motum ex progreſſione & conuerſione compoſitum dum
exponis, vtique idem contingere neceſſe eſt reliquis globulis
eandem corporis illuſtrati ſuperſiciem contingentibus, vtpote ab
eodem lucido corpore propulſis, atque ab eâdem repulſis ſuperſi-
cie. Ex quo ſit non ſimilem eſſe globulis omnibus reflexio-
nem & impulſionem, propter ſuperſiciei illuſtratæ aſperitatem,
ſaltem aliquam, ac propterea alijs aliam progreſſionem, aliam-
que conuerſionem tribui, adeò vt non rarò qui eſſet ſingulo-
rum globulorum motus, ab alijs globulis ſecundùm aliam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer