Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis Natura autem, Aquam videlicet & Terram, attenuari: Atqui attenuan-
di vis Calor eſt, cogendi Frigus; tenuioribus ergo naturis aëri & igni calor tribuendus fuit, qui craſſiores attenuaret, craſſioribus
verò naturis terræ & aquæ frigus congruebat, quod cogeret tenuio-
res, ijſque quodammodo vincula inijceret. Eſt autem obſeruan-
dum ſingulas vniuſcuiuſque elementi complexiones binarum qua-
litatumita temperandas fuiſſe, vt, quoniam altera Actiua, altera
Paſſiua eſt, altera alteri præſtaret, hoc eſt, ſuas vires clariùs & mani-
feſtiùs exerceret; atque adeò in duobus quidem Elementis Paſſi-
uæ, in duobus verò Actiuæ ſummum locum obtinerent. Cum enim
ea, quæ eiuſdem Qualitatis Actiuæ communione ſimilia ſunt; de-
beant viciſſim permiſceri, alterum ab altero aliquid pati neceſſe eſt: neutrum autem externam vim accipere poteſt, ſi pari eiuſdem qua-
litatis Actiuæ gradu prædita fuerint: alterum igitur præpolleat,
oportet. Quare ignis Aërem vincit calore, Aqua Terram frigore: æquum ſcilicet fuit fugacem Ignem, qui difficilè miſcetur, quàm
citiſſimè agere, validiuſque miſcere cœtera, Aërem autem, qui ſua-
pte naturâ adeò fugax non eſt, & facilè miſcetur, languidiùs ope-
rari: Contra verò potiſſima vis coërcendi elementa permiſta, hoc
eſt frigus, Aquæ potiùs quàm Terræ congruit, quòd illa longè fa-
ciliùs quàm Terra permiſceatur. Inter quæ autem elementa con-
uenit Qualitate Paſſiuâ, ea diſſident Qualitate Actiuâ, cuius viri-
bus cùm inter ſe confligunt, vt temperamentum aliquod nanci-
ſcantur, ipſa quoque Paſſiua qualitas mutationem aliquam ſubeat,
neceſſe eſt: Atqui in alterutro qualitas Actiua ſumma eſt; in altero
igitur ſumma eſſe debet Qualitas Paſſiua. Hinc ſi vtrumque Ele-
mentum humidum ſit, ſummum frigus eſt in Aquâ, at non item
ſummus calor in Aĕre: maior igitur humiditas aëri tribuenda fuit,
quàm aquæ, vt ſe facillimè inſinuans aër ſuâ tenuitate præueniret
actionem frigoris vali dioris illum conſtipantis. At ſi vtrumque ſic-
cum ſit, ſummus calor in Igne eſt, ſed non ſummum frigus in Ter-
râ; huic igitur validior ſiccitas, quæ permiſtioni diutiùs obſiſte-
ret, tribuenda fuit, quàm igni, vt, dum terræ craſſities obſtinatior
obſtruit effugia, ne ignis elabatur, huius calor ſenſim langue-
ſcens vim ſentiat proximi frigoris fugacem naturam coercentis.

Gradon. Sic igitur (ſi ſatis mentem tuam, Maurocene, ſum aſ-
ſecutus) res ſe habet. Ignis, quippe qui reliqua corporis elementa
calore vincit, ea attenuat: ex quo fit vt aĕr tenuior factus moræ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer