Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribus per Ignem mutatis. Sed hinc ſolùm pendere colorum ipſorum varietatem, mihi dif-
ficulter perſuadeo; neque enim ex ſolâ particularum poſitione,
ſed & ex earum naturâ lux extrinſecùs immiſſa temperatur; alio-
quin corpora, ſpecie longè diuerſa, quæ ſimilem opacitatis at-
que perſpicuitatis menſuram obtinerent, eodem colore prædita
eſſent; aut ſi æquè colorata apparerent, etiam æquè perſpicua & opaca cenſenda eſſent, ſiue flores ſint, ſiue naturales ſucci, ſiue pig-
menta, ſiue marmora, ſiue gemmæ; id quod videtur à probabilitate
remotum.

Grad. Haud dubium, quin pro variâ lucis reflexione, aut re-
fractione, in corporis alicuius particulis etiam varius appareat
color, etiamſi eadem corporis natura permaneat. Sic in Valla-
chiâ ſalis foſſilis venam reperiri ſcribunt, ex qua eductæ Salis gle-
bæ duritie marmor imitantes colorem exhibent violaceum; at ſi
conterantur, atque comminuantur, iam minutiſſimæ ſalis parti-
culæ ſatis albæ apparent. Sic & cornua quædam integra quidem
nigra ſunt, limæ autem aut ſerræ ſubiecta albam ſcobem relin-
quunt. Id quod luci, non perinde à diſiunctis, vt à coniun-
ctis, particulis temperatæ tribuendum eſt. Cum verò non æquè
omnia colorem alium induant, ſi conterantur, aut in ſcobem
redigantur, immò plerunque colorem eundem retineant partes
diuiſæ, quem oſtentabant coniunctæ, etiam ad ipſam vniuſcuiuſ-
que corporis naturam referenda eſt cauſa coloris.

Maur. Sed hìc, antequam progrediamur, quaſi prætereuntes
animum aduertamus, quàm inſirma ſit argumentandi ratio, quę
indiſcriminatim partium collectioni id tribuere vult, quod ſin-
gulis. Opacum ſi opaco addatur, fit magis opacum: id qui-
dem rectè: at ſi quis hinc inferat, igitur perſpicuum additum
perſpicuo facit magis perſpicuum; hoc præter veritatem: & coarguere ac refellere infirmam conſecutionem facile erit, ſi vi-
tri aut Talci plures laminas nitidiſſimas ſibi apprimè cohærentes
inter oculum & obiecta corpora interponas; quia videlicet per-
ſpicuitas in directo meatuum ordine conſiſtit, opacitas in fle-
xuoſâ meatuum poſitione; rectitudinis forma vnica eſt, flexio-
num multiplex: plures igitur anfractus rectam luci viam non ape-
riunt, ſed tortuoſo itinere magis obſiſtunt; ideò nunquam opa-
corum corporum complexio perſpicuitatem valet inducere: at

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer