Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decimatertia quam ſuperiori diſſertatione poſuimus) nouam præterea tempera-
tionem ſuſcipit, quæ colores Iridis æmulos exhibet, quodcunque
tandem ſit, & quocunque colore imbutum fuerit corpus, quod per
priſma aſpicimus.

Dand. Propterea fortaſſe Colores in opaci ac Diaphani ſecun-
dùm varias Rationes permiſtione ſtatuendos cenſent aliqui, quip-
pe quos ex luce pendere obſeruant: ad lucem autem opacitas at-
que perſpicuitas referuntur. Vereor tamen plurimum, vt res ſa-
tis ab omnibus explicetur, qui cauſas huic ſententiæ congruen-
tes afferre conantur. Illa enim opaci & perſpicui commiſtio, ſi
meam excutio intelligentiam, quam animo notionem imprimat,
non video. An particularum, quibus corpus conſtat, ea eſt com-
plicatio atque permiſtio, vt aliæ perſpicuæ ſint, aliæ lucem non
admittant? Quæ igitur corpora magis luci peruia ſunt, cum eam
minùs reflectant, magis ad atrum colorem accedunt; nam aquæ
puriſſimæ altus gurges nigrorem oſtentat; quemadmodum & aper-
tæ conclauium feneſtræ procul viſæ; quia à gurgitis fundo, atque
à cubiculi pariete interiori reflexa lux ad oculum non venit: Con-
tra verò aqua turbida à Sole collucens albeſcit. Non tamen con-
tinuò inferre licet, quæcunque atra ſunt, pluribus perſpicuis con-
ſtare particulis, quàm opacis: vix enim auderem hoc de fuligine
caminis adhærente affirmare, aut de ferro. An quia corporum mo-
les ita coagmentata eſt, vt eorum meatus aliqui ſint in directum
poſiti, ſed conſequentes ab eadem rectitudine deflectant, ideò
opacum miſceri dicitur cum perſpicuo? Sic craſſior lapidis ſpecu-
laris gleba perſpicua non eſt, atque ex Talco tabella libro impo-
fita characteres occultat; ſi verò in tenues lamellas diſſecentur, & lapide ſpeculari munitæ ædium feneſtræ lucem tranſmittunt, & Talci tenuitas characteres legendos relinquit; quia ſcilicet ſubtilis
lamellæ pori facilè, cum pauci ſint, directum ordinem ſuſcipiunt,
at non itidem, ſi craſſior fuerit lamina, meatus omnes ſibi recto
ordine reſpondent, quamuis ſingulæ lamellæ perſpicuæ ſint: quem-
admodum & ſubtiliſſimis rarioris texturæ velaminibus ſericis, ſi
ſimplicia quidem ſint, tegumentum mentiuntur minùs prudentes
mulierculæ, duplicia autem aut triplicia adhibent matronæ,
quibus honeſtas & pudor cordi eſt. Equidem luci ad aliquam cor-
poris altitudinem admiſſæ, ac poſtmodum, non reſpondentib us
meatibus, repercuſſæ temperationem aliquam accedere admitto:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer