Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribus per Ignem mutatis. nem, quatenus ex Igne pendet, examinare. Et quidem non
exiſtimo eſſe operæ pretium immorari in fucatis coloribus, quos
rebus induxiſſe videtur ardens cereus ex variâ pinguedinis, & diſcolorum ac multiformium pigmentorum commiſtione com-
poſitus: cum enim accenſæ pinguedinis lux à pigmento-
rum colore temperatur, res perinde eſt, ac quando ſincera
lux per vitrum coloratum traijcitur. Sed in diſputationem quæ-
ſtionemque vtiliùs vocantur colores rebus ipſis inſiti, cuiuſmodi
in communi luce conſtanter apparent, & apud omnes ſimile voca-
bulum obtinent: in his ſiquidem per Ignem contingit aliqua mu-
tatio.

Grad. Hanc colorum mutationem locupletiſſima experimenta
teſtantur, & nemo eſt, qui inficiari audeat. Non omnibus ta-
men æquè facilè accidet cauſam exponere. Quibus vocabula fa-
ciunt ſatis, paucis ſe expediunt aſſerentes Ignem, validiſſimum
Naturæ inſtrumentum, pro variâ Primarum Qualitatum com-
plexione, quam in obiectis corporibus offendit, alios atque alios
Colores, qui inter Secundas Qualitates recenſentur, producere
& gignere. Quod ſi in vno eodemque igne adeò multiplicem vir-
tutem etiam oppoſitos colores gignendi adſtruere quis ægrè ferat,
Colorem ipſum reſultare aiunt ex Primis Qualitatibus, quarum
vtique complexionem ignis mutat ſuo Calore & ſiccitare. Verûm
aut hæc mera ſunt vocabula, aut ego oppidò hebes ſum non in-
telligens, quid ſit nouam Qualitatem reſultare, ſeu emanare, ita
vt illa ſit aliquid de nouo exiſtens, quin habeat eſſicientem cau-
ſam, ex qua proximè pendeat: hanc verò probabiliter ab ijs aſſi-
gnari, valdè operoſum puto, ſi ſuis inſiſtant veſtigijs.

Maur. Niſi ad lucis temperationem confugiamus, vix coloris
naturam explicare poſſumus: cum enim corpora hoc vel illo colore
affecta dicamus, quatenus ex eorum aſpectu hoc vel illo modo af-
ficitur oculus, ſi certam impreſſionem hic recipiat, quando nihil
eſt præter lucem, cui illa tribuatur, (quemadmodum cum per
vitreum priſma trigonum congruâ ratione inclinatum reſpicimus)
quidni, ſimiliter temperatam lucem à corpore, in quod incidit,
& à quo ad oculum reflectitur, dicamus efficere ſimilem viſionem? Hoc vnum videlicet intercedit diſcrimen, quòd amoto ab oculis
vitreo priſmate venit lux temperata ab ipſo tantummodo corpore,
quod intuemur, illa verò dum per priſma traijcitur (eâ ratione,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer