Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. inflectitur versùs aliam faciem domûs. Alterum oſculi labrum,
quod remotius eſt, excipit impulſi globuli ictum, illumque iux-
ta Reflexionis leges reflectit, vt interiores vitri globulos æthe-
reos ſecundùm nouam directionem impellat. Porrò in hac cele-
ri globulorum protruſione intrà anguſtiores corporis magis den-
ſi, nec facilè diuidui meatus, fieri non poteſt, quin aliqua
contingat globulorum compreſſio, qui vi ſuâ elaſticâ conantes
ſe reſtituere validiùs impellant aduerſos globulos, non ſinè ali-
quâ etiam iſtorum preſſione, adeò vt extremi in vitro globuli
ætherei hoc impulſu erumpentes in aërem ex anguſtijs pororum
vitri, liberiùs ſe explicent ad ſuam figuram recuperandam: quia verò omnes circumſtant globulum, qui perpendiculo reſ-
pondet ducto à puncto lucido, ſe vtique explicare nequeunt ac-
cedendo ad perpendiculum, ſed in latus ſecedendo ab illo. Cum
igitur duplicem habeant directionem hi globuli erumpentes, ſci-
licet alteram ab impulſu iuxta directionem globulorum in vitro
propellentium, alteram in latus à virtute propriâ elaſticâ, im-
primunt proximis globulis æthereis, quos in aëre offendunt,
impetum cum directione magis deflectente à perpendiculo. Ad-
de globulum ex vitro erumpentem obliquè, vno ſui latere tange-
re labrum oſculi meatûs, ac proinde reliquo latere flecti, & dirigi
quaſi circa illud ſe conuertendo; ac propterea magis à perpendicu-
lo declinat. Iam ſatis conſtat directionem motûs, quo globuli
ætherei impelluntur in vitrum, obliquam eſſe, aut rectam ad vi-
tri ſuperſiciem, prout ipſa ſuperſicies plana eſt, aut caua, aut
conuexa, atque ex illâ refractionis modum deſumi. Ex quo
oritur radios à vitreâ lente conuexâ refractos, dum extra il-
lam ſinguli habent directionem à ſuo perpendiculo deflecten-
tem, ita in oppoſitas partes vergere, vt ſibi inuicem occur-
rant, hoc eſt, omnium globulorum poſtremæ vitri ſuperſiciei
proximorum motum eſſe cum eâ directione, vt multi globuli
pauciores protrudant, atque hi adhuc alios pauciores, do-
nec impulſus deueniat ad globulos æthereos exiguo ſpatio com-
prehenſos; qui propterea recipientes à multis impetum, ſi eo in
loco apponatur corpus aliquod opacum, validiùs repercutiunt
alios globulos ad oculum venientes, & paruulum circulum in
ſigniter lucidiorem repræſentant, quàm ſi propè vitrum ill@

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer