Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima præterquam quod non vbique reperiri poſſent æthereæ particulæ
tam variè conformatæ, vt illico pręſto eſſent ad congruum mea-
tum replendum. Cum itaque ſimiliter figuratas, vtpote eiuſ-
dem naturæ, atque ad motum aptiſſimas ponere cogamur huiuſ-
modi æthereas particulas, globoſas & rotundas probabili conie-
cturâ ſtatuimus: Sed quia appoſiti ac propinqui globi ſpatium
non replent, globulos hoſce æthereos compreſſionis alicuius pa-
tientes, vt angulorum flexionibus aptentur, affirmare oportet; qui deinde, remoto impedimento, ſe in globum reſtituant, vir-
tute ſuâ elaſticâ. Hinc lux (celerrimum illum porrectionis & con-
tractionis motum perficiens) æthereos, quos porrectione im-
pellit, globulos ſi comprimat, vbi aliquid motui obſiſtens inue-
nerint, illi deinde contractionis motum ſibi obſecundantem ſta-
tim habentes ſe reſtituunt, ſimulque cum luce motum recipro-
cant. Quapropter ætherei globuli extimam vitri ſuperficiem
proximè attingentes, ab alijs globulis inter ipſos & corpus luci-
dum interiectis propulſi aduersùs vitrum, impellunt globulos
in vitri poris concluſos. Et quidem quorum globulorum dire-
ctio à puncto lucis ducta cadit ad angulos æquales in vitri ſuper-
ficiem, non mutatur, & in vitro globuli ætherei ſecundùm ean-
dem lineam poſiti iuxta directionem eandem pelluntur; quia vi-
delicet ex aëre in patentem vitri meatum ſe liberè inſinuat globu-
lus æthereus, quin ad hoc vel illud pori latus alliſus cogatur ab
eiuſdem motûs rectitudine deflectere: ideò radij perpendiculares
nullam patiuntur refractionem. Globuli verò, quorum motûs di-
rectio ab eodem lucis puncto ducta ad angulos inęquales cadit in
vitri ſuperficiem, neceſſariò in alterum latus pori ſibi congruen-
tis incurrunt, vbi inuenientes reſiſtentiam, nec vlteriùs rectâ
pergere valentes, reflectuntur versùs perpendiculum, ſiue ma-
gis, ſiue minùs, pro maiore aut minore obliquitate. Perpen-
diculum, inquam, ex eodem ſuperficiei puncto excitatum: Si-
quidem in ipſo patentis meatûs oſculo vtrumque labrum atten-
dendum eſt, alterum quidem, quod propiùs reſpicit punctum,
à quo radius procedit; & in hoc incurrens globulus vno ſui
latere, prohibetur, né recto itinere progrediatur, ſed flectitur
versùs impedimentum: Sic ſi quis in directum ambulans offen-
dat imprudens ſiniſtro armo angulum domûs, dextera eius pars

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer