Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Dand. Cum igitur poſſit vnus & idem globulus æthereus di-
uerſis impulſibus in diuerſas partes dirigi, quas directiones con-
ſequentibus globulis communicat, contingere poteſt, vnum im-
pulſum adeò cœteris validiorem eſſe, vt illi vix, aut ne vix qui-
dem, iuxta ſuam directionem impetum valeant conſequentibus
globulis imprimere. Hinc quærenti, cur candela noctu vniuerſum
conclaue illuſtrans, non itidem id præſtet interdiu Sole lucente,
niſi clauſis feneſtris obſcuratum fuerit cubiculum, Reſponderem
id accidere, quia æthereæ particulæ adeò validè propelluntur à
Solis luce, vt impelli non valeant à flammâ candelæ, niſi fortaſſe
valdè propè, & ibi etiam eius impetus retunditur ab aliâ vali-
diore directione. Sed vt exitum tandem aliquem hodiernæ collo-
cutionis inueniamus, luce ipſâ diurnâ ad occaſum properante,
cum Reflexionis ratio non videatur diſficilem habere explicatio-
nem, ſupereſt vt aliquid de Refractione breuiter dicamus, quæ
ex mediorum raritate & denſitate pendet; qui enim radij directè
procedunt, incidentem in ſuperſiciem medij diap hani quidem,
ſed denſioris, ſi ad angulos inæquales cadant, non directè per-
gunt, ſed versùs perpendiculum flectuntur intrà nouum illud me-
dium, ſin autem à denſo ad rarum diaphanum tranſeant, ne-
que tunc ſuſceptam directionem retinent, ſed magis à perpendicu-
lo deflectunt.

Maur. Æthereas particulas minutiſſimas eſſe ſupra omnem, quę
excogitari poſſit, exiguitatem (nam vitrum permeant, quod ab
ipſis Spiritibus tenuiſſimis penetrari non poteſt) extra omnem
controuerſiam ſtatuendum eſt, ſi quamlibet vel minimam inani-
tatem à corporibus ablegamus: ideò minimum omnium mea-
tum in corpore aliquo vna ſaltem ætherea particula implet: ex
quo illud conſequens eſt, quod paulò ampliores meatus admit-
tant non vnicam, ſed plures æthereas particulas. At verò cor-
porum diuerſorum coagmentatio ea eſt, vt non omnes, & ſin-
guli eorum meatus eâdem pręditi ſint figurâ: neceſſe igitur eſt,
eius eſſe naturę ęthereas particulas, quę poſſit ad replendum ſpa-
tium citrà quamlibet inanitatem accommodari: neque enim fin-
gere poſſumus diuerſas eſſe ętherearum particularum figuras, quę
ſingulorum meatuum figurę & capacitati prorſus conueniant; alioquin quę angulatę eſſent, non niſi ęgerrimè mouerentur:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer