Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima teris, fieri non poteſt, quin à ſingulis rebus obiectis tanquam à
centro prodeuntes in orbem ſpecies miſceantur, quemadmo-
dum ipſæ ſphærę maximam ſpatij partem communem habent. Similiter cum in obſcurum conclaue per exiguum feneſtræ fora-
men admittuntur externorum corporum ſpecies, in appoſitâ
chartâ inuerſam eorum imaginem exhibentes, vtique aërem
foramen illud implentem neceſſariò dicendum eſt omnium obie-
ctorum corporum ſpeciebus affici, nec tamen ex illarum miſtio-
ne tertiam quandam ſpeciem gigni, quemadmodum, cùm per
vitrum cæruleo colore infectum aſpicimus roſam, tertius qui-
dam color apparet ex cærulei vitri, & purpureę roſæ ſpeciebus
conflatus. Qui verò non ſpecies illas ad Qualitatis categoriam
ſpectantes ponunt, ſed à corporibus viſis manare expirationes
putant, non videntur ſe difficultati ſubducere; non enim per an-
guſtias illas omnes ſimul diuerſorum corporum expirationes, ſuâ
mole non carentes, tranſire poſſunt, quippe quæ ſe viciſſim pe-
netrare nequeunt corpoream naturam participantes: ſin autem
aliæ priores atque fortiores præcurrunt, & præuertunt eas, quæ
debiliores ſunt, vix apparet, qua ratione ſieri poſſit, vt integra
imago vno momento exhibeatur, ſi per partes veniunt aliæ alijs
priores.

Maur. Nihil hæc apud nos habent difficultatis; nam vnica
ætherea particula (globulum vocemus, claritatis gratiâ) poteſt
à duobus vel etiam tribus globulis, quos ante ſe habet, aut ad
latera, ſimul eodemque momento percuti, & impelli iuxta va-
riam ſingulorum directionem, atque adeò per vnum globulum
æthereum poſſunt impelli poſteriores alij globuli, quos contin-
git, ita vt impetus à parte dextrà veniens ad globulum illum in-
termedium imprimat ſecundùm eandem directionem motum po-
ſteriori globulo, qui eſt ad ſiniſtram, & viciſſim veniens à læuâ
poſteriorem dexterum impellat: ideò radios in eo puncto de-
cuſſatos concipimus. Non eſt autem in exiguo feneſtræ forami-
ne vnicus globulus æthereus, ac proprerea non in ſingulis, quos
foramen complectitur, globulis radij omnes decuſſantur, ſed
vnicum eſt poſt foramen punctum, in quo conueniunt omnes ab
obiectis corporibus directæ luminis percuſſiones, quibus poſteriores
globuli propelluntur, & radij diuaricari intelliguntur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer