Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. globus in alueoli latus impactus reſiliat, & in reflexio nis line â
directè incurrat in globum quieſcentem, illum pariter per li-
neam eandem propellit. Sin autem duo globi ſibi proximi fue-
rint, & in eos globus alius impingatur ita, vt vtrumque im-
mediatè percutiat, illi in diuerſa abeunt pro ratione ictûs, quo
ſinguli pelluntur: Contra verò, ſi globi duo fuerint in dire-
ctum diſpoſiti, & alter tantùm percutiatur, hic quidem pa-
rùm mouetur, ſed alter excutitur longiùs, licèt eum percutiens
globus non attigerit. Hinc ſimiliter intelligitis, ſi tres globuli
quieſcant, & ita proximi ſint, vt ſe contingant, atque duo
alij globi ſimul vnum ex illis tribus percutiant, duos reliquos
globos in diuerſa impelli iuxta directionem, quàm ſinguli à per-
cutiente ſibi reſpondente recipiunt, vnicum verò illum globum à
duobus percuſſum, miſtâ quadam directione aliquantulum moueri. Fingamus iam plurimos in alueolo eſſe globos inter ſe quam proxi-
mos: tum percuſſione globus vnus impellatur: nonne vnius mo-
tus plures commouebit? alios quidem directè, alios verò obli-
què, prout ſingulis communicatur impulſus per intermedios. Siqui autem ex intermedijs, dum mouentur, in aliquid incur-
rant ſibi obſiſtens, ne iuxta impreſſam directionem pergant,
vtique reflectuntur, & proximis, quos impellunt, globis
aliam imprimunt directionem ab eâ, quàm impreſſiſſent, niſi
paſſi fuiſſent reflexionem. Hæc in eburneis globis manifeſta, ipſiſ-
que oculis ſubiecta, ad æthereos globulos, quibus omnia ple-
na ſunt, cum ratione transferantur, & ea, quæ de radijs dire-
ctis, reflexis, & refractis dicuntur ab Opticis, ſatis probabilem
habent explicationem. Quia verò omnia illa percurrere non eſt
operæ pretium, neque nobis tantum ſuppetit nunc otij aut tem-
poris, quæ placuerint, interrogate, & conabor, citrà paradoxa,
explicare.

Grad. Quandoquidem interrogandi facultatem præbes, illud
multis admiratione dignum videtur, quod in eodem aëris puncto
ſinè perturbatione aut confuſione ſint tot rerum obiectarum ſpe-
cies, vt vocant, Intentionales, quas aëri impreſſas & inhæren-
tes, vtpote Accidentia, ventus cum aëre non difflat, nec aliò
transfert: quando enim plures homines diuerſa corpora reſpi-
ciunt, hic equum, ille domum, alius arborem, & ſic de cę-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer