Diſſertatio Duodecima
enim illud eſt, quod efficit plus luminis apparere in pariete, ad
quem candelæ lumen à ſpeculo reflectitur, quàm in reliquis con-
clauis partibus ſolo lumine directo, ſeu communi, illumina-
tis? Motum à lumine ablegantes abſtineant à vocabulis ex mo-
tu deſumptis, & rem phyſicè explicent, ſi valent. Idem dico
de luminis refractione; nam ſi nullus eſt motus, qua lege cande-
læ flamma adigitur, vt ſui imaginem euerſam & lucidiorem pin-
gat in pariete, ſi inter flammam & parietem, ſeruatis congruis
interuallis, interijciatur lens vitrea conuexa? cum tamen, ſubla-
tâ lente, nuſquam in pariete, aut aliâ conclauis parte appareat
flammę imago. Quid porrò probabile afferent, quo explicetur
tanta luminis intenſio in foco lentis conuexæ, cum tamen in eâ-
dem diſtantiâ tam clarum lumen in reliquo aĕre non gignat can-
delæ flamma? in illâ ſcilicet hypotheſi luminis nullum motum
admittentis, neque radios, neque eorum decuſſationem vſurpa-
re poſſunt, quippe qui ſolâ mentis deſignatione, non re ipſâ ſta-
tuuntur. Propterea, nec diffiteor, in eam ſententiam aliquan-
do propendebam, quę lumen in expirationibus lucidis conſtituit
à corpore lucido effluentibus; his quippe plurima conueniunt eo-
rum, quæ ad explicanda lucis phœnomena communiter vſurpan-
tur, & ab omnibus admittuntur: Cogebar tamen difficultates
non leues exſorbere, nec in omnibus ipſe mihi faciebam ſatis,
quamuis aliqua ſuppeterent, quibus aduerſarias argumentatio-
nes declinarem, ne elinguis eſſem. Nunc verò in hoc æthe-
rearum particularum appulſu, deſumptà ex ſono analogiâ,
lux quædam mihi oboritur ad facilem reflexionis & refra-
ctionis explicationem, cœterorumque luminis ſymptoma-
tum.
Maur. In trudiculorum ludo ſæpiùs obſeruâſtis varium globo-
rum motum pro percuſſionis varietate, ſpectatâ directione mo. tus globi percutientis, & illâ parte, qua ictum recipit globus
quieſcens percuſſus: Nam ſi in eadem rectâ lineâ, quam glo-
bus percutiens ſuo centro percurrit, reperiatur etiam globi per-
cuſſi centrum, adeoque etiam pars, quę ictum recipit, vti-
que rectâ pergit globus percuſſus. At ſi centrum illud ſit ex-
tra lineam motûs globi in alium impacti, globus quieſcens per-
cuſſus ad dextram impellitur aut ad ſiniſtram, iuxta lineam,
quæ partem percuſſam & ipſius globi centrum iungit. Hinc ſi