Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda anguſtias aliorum corporum ſe inſinuet, illiſque permiſceatur: ſed
quoniam id Aëri ob maiorem tenuitatem faciliùs contingit, huic
quoquè maior tribuitur Humiditas quàm Aquæ: quia tamen aqua
ita ſe ad ſolidi, quod tangitur, corporis ſiguram accommodat (id
quod & Aëri commune eſt) vt præterea etiam adhæreſcens relin-
quat illud liquore infectum, duplex Humiditas, aquea nimirum, & aëria innotuit: ac propterea aqua vi caloris in vaporem ſoluta
abijſse in aërem dicitur, quia tangenti corpori iam non adhæret: contrà verò vapor vi frigoris concreſcens ſieri aqua dicitur, quia
poterit adhærere. Cœterum eatenus aqua adhæret vaſi, quatenus
particulæ aliquæ ſe in vaſis poros inſinuant; aqueæ autem particu-
læ aërijs craſſiores cum ſint, etiam depleto vaſe apparent. Hinc ma-
nifeſtum eſt Metalla liquentia Humida dici poſſe, quamuis non ad-
hæreant vaſi, quo continentur; id ſiquidem oritur ex eorum parti-
bus craſſioribus, quàm-vt valeant in vaſis poros penetrare: quod ſi
addatur pix Græca, aut Chryſocolla (Boracem vocant) pro metal-
li ratione, metalla pariter tenuiora iam facta adhærebunt. Sic qui
cuprea vaſa ſtanno diligentiùs obducere cupiunt, ſale prius ac fer-
uente aceto vas perſricant, vt pori magis pateſcant, & minuſculæ
aſperitates excitentur, quibus faciliùs adhæreat ſtannum quadran-
te plumbi miſtum additâ pice Gręcâ attenuatum.

Quemadmodum verò Aëri & Aquæ humiditas conuenit, quia
facilè permiſcentur, aër quidem ob tenuitatem peruadens, aqua
autem ob craſſitiem adhærens: ita pariter ex aduerſo Terræ & Igni
Siccitas tribuitur, quia vtrumque corpus difficilè miſcetur, Terra
quidem ob ſuam craſſitiem atque pondus aditum negans, & mo-
tui commiſcenti repugnans; Ignis verò ob ſuam tenuitatem atque
mobilitatem exiliens aut auolans: Ex quo ſit ſiccitatem terream
aduerſari humiditati aëriæ, & ſiccitatem igneam humiditati
aqueæ.

Dand. Rerum naturis maximè congruam cenſeo duplicem hanc
tùm Humiditatis, tùm Siccitatis ſpeciem: quamuis enim Ignis ſuâ
tenuitate peruadat alia corpora non minùs quàm aër, non propte-
rea humidus dicendus eſt; quia videlicet ſuâ mobilitate non faci-
lè patitur ſe teneri, adeoque difficilè cum cœteris naturis per-
miſcetur.

Mauroc. Vt igitur temperamentum aliquod inueniatur, opus eſt
tenuiores naturas, hoc eſt Aërem & Ignem, concreſcere, craſſiores

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer