Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. re valerent ſuâ tenuitate, niſi illos iam alijs ęthereis particulis
plenos reperirent, his communicant impulſum, quem cœtero-
qui nimis validum temperat admiſtus vitro color. Quamuis au-
tem puriſſimum vitrum plurimos habeat, eoſque tenuiſſimos
meatus ita diſpoſitos, vt ſint quaquauerſus æthereis particulis
peruij, ipſa tamen vitri inter poros illos interiecti natura ea eſt,
quam æthereæ particulæ permeare non valeant; ac propterea nul-
lum eſt vitrum, quod luci expoſitum vmbram aliquam non ia-
ciat, cum ætherearum particularum in eius partes incurrentium
progreſſum impediat, ideoque reflectuntur: & reſiliunt, atque
extrema vitri ſuperficies obtinet rationem ſpeculi, quatenus æ-
thereæ particulę cum progredi nequeant, & alias particulas im-
pellere iuxta directionem à lucido corpore impreſſam, prout inci-
dunt ſiuè ad perpendiculum, ſiuè obliquè, & ad angulos inæqua-
les, in vitri ſuperficiem, reſiliunt, aur reflectuntur, nouamque di-
rectionem proximis æthereis particulis imprimentes lumen aliò di-
rigunt.

Grad. Neque ſolùm vitri facies, quę luci obuertitur, reflectit
lumen, ſed etiam oppoſita facies; nam ſi candelæ flammam in
conuexo perſpicilio aliquantulum remoto aſpiciam tanquam in
ſpeculo, triplicem flammæ imaginem, vnam quidem erectam
& minorem, duas verò euerſas & maiores video; quia à priore
ſuperficie conuexâ redditur imago directa, ſed à poſteriore, quæ
aſpicienti concaua eſt, redditur imago euerſa; quę duplex eſt,
ſi vtroque oculo intueor, ſingulæ enim imagines euerſæ à di-
uerſis partibus venientes ſingulis oculis reſpondent, vt con-
ſtat, ſi alter oculus claudatur, tunc ſcilicet vnica im a-
go euerſa videtur, ſiniſtra ab oculo dextro, dextra à ſi-
niſtro.

Maur. Hæc pendent à legibus Dioptricis & Catoptricis; qui
enim radij à priore ſuperficie refringuntur, deinde à poſteriore
reflectunter, & iterum ex vitro in aërem exeuntes refracti ve-
niunt, hi quidem ad vnum, hi verò ad alterum oculum.

Dand. Luminis reflexi & refracti vocabulis perſonant Lycæa, & Opticorum effatis conſonant: verùm vbi quæritur, quanam id
ratione, ex phyſicâ cauſâ, contingat, non ſatis dilucidè rem ex-
plicare videntur, qui in illuſtratione Qualitatem quandam Acci-
dentalem gigni exiſtimant in vniuerſo medio illuſtrato. Quid

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer