Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima dentes Philoſophos, quorum alij colorem reipſa planè ex toto in
corporibus ineſſe affirmant, licèt lumine opus ſit, vt appareat,
alij lucem exigunt quaſi coloris complementum, aut partem: his enim damus, ab externo lumine incitari igniculos cœtero-
qui deſides corporis colorati; illis verò concedimus facultatem
hac vel illâ ratione propellendi æthereas particulas, quę in ocu-
lo huius vel illius coloris ſpeciem exhibeant, in ipſis eſſe corpori-
bus, quę colore imbuta dicuntur. Verùm in motu illo porre-
ctionis & contractionis, quo lucem moueri ponimus, difficile eſt
comprehendere æthereas particulas propelli, quin aër quoquè luci
proximus impellatur; cuius tamen motum nullum percipimus, qui
luci tribuendus ſit.

Maur. Cum lucem ipſam iam tum à primo rerum exordio crea-
tam fuiſse, atque per corpora diſperſam ſtatuerimus, corpoream
illam eſſe, adeoque, ſi moueatur, obſtantia corpora protru-
dere, neceſſariò affirmandum eſt: ſi igitur illa nondum aliarum
particularum nexibus prorſus exſoluta conatur in flammâ ſe la-
tiûs explicare, etiam proximum aërem propelli non negârim: huius
quidem aëris motum, (quippe qui ſolo tactus ſenſu percipi valet ta-
ctus autem non facilè quolibet leui aëris appulſu afficitur) non ſenti-
mus, quia quæ apud nos lucent, non ita valido motu cientur: Si ta-
men vehemens eſſet lux, cuiuſmodi eſt Sol, neque aër terrenis expi-
rationibus agitaretur, non video, cur aëris à luce validè impulſi
motum percipere nequiremus. Orę maritimę ad Meridiem ſpe-
ctantis accolę, quibus Mare ab Ortu in Occaſum protenditur, cœ-
lo ſereno, & tranquillis fluctibus vt plurimum ventos eſſe S olis
aſſeclas, & cum Sole oriente Subſolanum, Zephyrum cum oc-
cidente, flare obſeruarunt. Quidni hoc Soli ipſi aërem cum ęthe-
re propellenti tribuatur, adeo vt aura illa Solis comes ſit motus
aëris à luce impulſi? Validiſſimam autem eſſe Solis lucem quis
neget? illum enim intueri nequimus aduerſum, eiuſque radijs
acies noſtra ſenſuſque vincitur, niſi inter oculum & Solem vi-
trum ſaturato colore infectum interijciatur, quo motûs il-
lius vehementia retundatur. Vitrum ſcilicet ſuâ ſoliditate
oculum ab aëris incurſione protegit, cum aëri, vtpote craſſo,
non pateat aditus in exiguos vitri meatus: Sed quia vitrum pu-
rum, ac planè perſpicuum, non impedit motum particularum
etherearum, quę externo aëri commiſcentur, & vitri poros ſubi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer