Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. magis ad colorem album accedunt. Quapropter ſi à corpore luci-
do, ex: gr: à lucernæ flammâ impulſæ æthereæ particulæ langui-
dè percutiant corpus procul â lucernâ poſitum, excitari ne-
queunt ad motum illius igniculi, nec videri poteſt eius color co-
lor; aut, ſi excitentur quidem igniculi ad motum, ab ijs ta-
men impulſæ particulę æthereæ ſiue oculum omnino non attin-
gant, ſiue ita exiguo impetu moueantur, vt ſub ſenſum non
cadant, neque æthereas oculi particulas irritent, pariter non
videtur.

Dand. In tam mirâ ſonorum & vocum varietate, ſi ex aëris
multipliciter impulſi motu, auditumque percutientis, tota res
pendet, haud ægrè patiar etiam colores, ex igniculorum ei-
dem corpori inſitorum motibus ſe viciſſim temperantibus, pen-
dere, ob varium ætherearum particularum motum, atque adeò
varios colores oculo apparere. Quod ſi per medium colore ali-
quo imbutum aſpiciatur aliud corpus, quia igniculi corporis
obiecti alium æthereis particulis motum imprimunt à motu,
quem igniculi ipſius medij perſpicui imprimunt, fit tertius mo-
tus ex vtroque compoſitus, & alius apparet color. Sic etiam
conſonæ voces auditum titillant, ob motum aëris varium à
diuerſis corporibus ſimul ſonantibus. Nec plus difficultatis re-
perio in hoc, quod æthereę particulę oculi Retinam ſimul ferien-
tes hæ quidem hoc motu, aliæ verò alio motu, tertium colorem
exhibeant, quàm quod Infectores & Pictores commiſtis corpori-
bus non vno modo coloratis alium colorem producant; quemad-
modum ſi flauo rubrum craſſarum partium paruâ quantitate ad-
miſceant, aurantius color conflatur, ſi autem largiore, con-
ſurgit color, qualis maturis cubebis ineſt: Sic flauo pallido
multum diluto ſi quam minimum rubri craſſarum partium commi-
ſceatur, componitur color, quem Iſabellam dicimus: eadem-
que eſt de plurimis alijs ratio: Et Microſcopij ope innotuit, par-
ticulis tenuibus commiſtis, alium atque alium eſſe colorem ſin-
gulis, quę cum ob ſuam exiguitatem oculo nudo ſingulę non
appareant, ſimul omnes tertium colorem exhibent. Sed de colo-
ribus, ſi placet, opportuniorem in locum diſputationem reijciamus,
ne à lucis contemplatione longiùs recedamus.

Grad. Hoc vnum, quod ad colores attinet, addere liceat, ni-
mirum his, quæ diximus, ſatis commodè conciliari inter ſe diſſi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer