Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima intempeſtâ nocte valdè procul conſpici poſſit lucernæ lumen, non
tamen ex quocunque interuallo: quia demum ita tenuis eſt impul-
ſus, vt nullum in oculo ſenſum efficiat. Neque mirum, ſi lu-
cerna remotiſſima videri nequeat, cum & aliquæ ſint ſtellæ, qua-
rum directi radij adeò ſunt imbecilli, vt aſpectum non mo-
ueant, niſi teleſcopij ope plures excipiantur, qui coniuncti id
præſtent, quod ſinguli nequeunt. Porrò & illud hìc animaduer-
ſione dignum eſt, quod lucernę quidem flammulam procul vide-
mus, eiuſque luce afficitur oculus; ſed ab illâ non illuſtrantur cor-
pora reliqua nobis proxima: immo pręter flammulam illam ſępè
nihil conſpicimus abſentes eorum, quę in eâdem patente areâ il-
lius ope videntur à circumſtantibus; quia videlicet in tanto in-
teruallo directus ætherearum particularum appulſus ad oculum,
adhuc ſatis validus eſt, vt moueat ęthereas particulas oculo inſi-
dentes; at impetus idem debilior eſt, quàm vt valeat incidens
in obiecta corpora alias pręterea particulas vrgere, quę demum
oculum feriant. Equidem neque abſurdę, neque omnino incre-
dibilis notam inurerem opinioni aſſerenti corporibus ſingulis ſuam
ineſſe lucem, ſuos videlicet igniculos (ſulphureis particulis co-
lorem tribuendum eſſe affirmant Chymici) qui cœteris particulis
commiſti non concipiant motum illum porrectionis & contractio-
nis, niſi fuerint excitati ab alio corpore lucido, ęthereas particulas,
atque adeò ipſos, quos percutiunt, igniculos commouente. Sic amplus cyathus vitreus calathoides, ſiuè conicus, ſuo pe-
di inſiſtens, ſponte ſuâ nullum edit ſonum: ſed, ſi propè illum
vocem attollas vehementiùs, ſiue acuta ſit, ſiue grauis, ille
ex ſolo aëris motu concipit vibrationem, & ſonum ſuæ figuræ
congruentem edit, quem admotâ aure manifeſtè percipias. Ex-
citati igitur in motum, ex ætherearum particularum appulſu,
igniculi corporum ſuapte naturâ non lucidorum, imitantes quo-
dammodo motum lucidorum, alias priùs quieſcentes æthereas
particulas propellunt, alias repellunt appulſas, & aſpicientium
oculo coloris ſpeciem exhibent aliquando quidem diluti, ali-
quando verò ſaturati, pro externi luminis efficacitate, & varia
ipſorum igniculorum complexione ſuos motus inuicem temperan-
tium: Ex quo oritur colorum varietas; aliqua enim ſunt, quæ
diurnâ in luce apparent cærulea, ſed noctu ad facis lumen viden-
tur viridia, & quò magis puræ lucis naturam participant, eò

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer