Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. culo, quo detineantur, ſoluti, fiunt inconſpicui, cum deſierit
motus ille porrectionis & contractionis, quo crebris impulſioni-
bus vrgeant atque ſtimulent æthereas particulas oculum ferien-
tes. Ideò autem emunctorio candelæ ellychnium caſtigare opor-
tet, vt clarior flamma luceat, quia illud interiectum impedit, ne
igniculi celeriùs atque liberiùs agitentur in tertiâ illâ flammæ
parte.

Dand. Hæc eadem ſoni atque luminis analogia videtur expli-
care, quare pro diſtantiâ à corpore lucido extenuetur lumen, & languidiùs aſpectum feriat, ſicut ſonus procul excitatus remiſſior
venit ad auditum; quemadmodum ampliſſimi lacûs aqua ſta-
gnans, iniecto ſcrupulo, criſpatur in circulos, qui tamen quò
ampliorem in orbitam explicantur, eò minùs aſſurgunt, & tar-
diùs moueri videtur aqua. Quamquam non eadem prorſus ſit cau-
ſa, cur ſonus ſenſim remittatur, & aqua depreſſiùs criſpetur; præterquamquod hæc per circulos explicatur, ille per ſphæram
quaquauerſùs propagatur; id quod lumini quoquè contingit
Concipio autem corpus ſuâ fulgens luce, quaſi nucleum in ſphæ
râ ex facilè mobilibus particulis coagmentatâ; qui nucleus ſice-
lerrimo motu intumeſcat, omnes circumſtantes ſphærę particu-
las propellit. Sed, quia impetus in plures particulas diſtributus,
minor eſt in ſingulis, quàm ſi ęqualis impetus inter pauciores par-
ticulas diuideretur, ſphæra autem in maioribus à centro interual-
lis plures partes complectitur, quàm prope centrum, idcirco
quæ remotæ ſunt ab illo nucleo particulæ, remiſſiorem impulſum
recipiunt. Lucido autem corpore ſe contrahente, & iterum mi-
cante crebris vibrationibus, extremæ illę particulę iterum feriunt
ſphærę orbitam, aut ſaltem oculum ibi conſtitutum; cui leuiter
percuſſo lux apparet languida; qui ſi propiùs admitteret percuſ-
ſionem validiùs impulſarum particularum, etiam acrioris lucis
ſpeciem ſuſciperet. Nemo tamen ex huiuſmodi reciprocâ porre-
ctione & contractione timeat alternas lucis ac tenebrarum vices,
ſicut neque vocis & ſilentij viciſſitudo ab aure percipitur, quam-
uis ex corporis ſonantis tremore aër in aurem impellatur per vi-
ces; ita enim proximæ accidunt percuſſiones, prioremque alte-
ra ſubinde conſequitur, vt nihil diſtare videantur; immò hinc oria-
tur titillatio quędam.

Maur. Ex his conſtat certos eſſe illuminationis fines; licet enim

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer