Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima vt in flammam reſoluatur; ardor enim igniculorum diſſipationem
corpori incenſo importat, at non item lux, quà lux eſt; vt ob-
ſeruare eſt in ligno querno putrido, cuius fruſtulum citrà accenſio-
nem diu lucet, cum tamen æquale ligni ſani & integri fruſtum in
cineres breui abiret, ſi inflammaretur. Quinimmo igniculos ſo-
lutos, & in plenam libertatem vindicatos non lucere palàm eſt,
quandoquidem neque igniculis ſupra flammæ apicem vllus eſt ful-
gor, quamuis vrendi facultate polleant, & chartam aut linteum
accendant, neque qui ex candela ad flammę latera, aut ex pru-
nis erumpunt, conſpiciuntur, licèt proximam manum calefa-
ciant. Lucent itaque igniculi nec planè ligati, vt in oleo adhuc
integro, aut in ligno ſano, nec omnino ſoluti, vt extra flammæ
ſpeciem, aut ab ardentibus prunis ſeparati. Reliquum igitur eſt,
vt moueantur quaſi fugam tentantes, ſed retenti: quem auo-
landi conatum ſæpiùs iterantes, ſed prohibiti, mouentur motu
quodam diaſtoles & ſyſtoles, ſeu porrectionis & ſubinde contractio-
nis. Hinc ex huiuſmodi porrectionum amplitudine, & crebritate,
iuxta impetùs rationem, oriri videtur ſplendoris claritas & effica-
citas.

Grad. Aptiſſimè confirmas, quæ innuebam de luminis cum ſo
no ſimilitudine: quemadmodum enim corpora percuſſa, grauiter
aut acutè ſonant pro vibrationum raritate aut frequentiâ, remiſsè
verò aut intensè pro earundem vibrationum paruitate aut ampli-
tudine, prout validiore aut infirmiore impetu mouentur; ita pa-
riter videtur fulgoris maior quidem claritas pendere ex illarum
porrectionum crebritate, efficacitas verò ex earum amplitudine. Ideo, ſi ſatis mentem tuam aſſequor, flammæ baſis in lucernâ
languidiùs fulget, quia pluribus igniculis adhuc aliarum parti
cularum carcere concluſis, pauci ſoluti languidiùs & tardiûs egreſ-
ſum moliuntur, nec adeò frequenter, tantoque impulſu, ſe ex-
plicant, ac poſtmodum, quando diſtractis ampliùs particulis, pau-
lo plures igniculi in ſecundâ flammæ parte liberiùs moueri inci-
piunt. Vbi verò ex maiore igniculorum conatu & agitatione, in
tertiâ flammæ parte, facta fuerit adhuc maior particularum diſ-
ſolutio, ita tamen, vt nondum illi turmatim erumpere valeant,
tunc creberrima eſt vibratio, adeoque lux clariſſima apparet: quæ
deinde in ſupremâ parte langueſcit, pluribus igniculis auolanti-
bus & reliquis mitiûs rariùſque micantibus; qui demum omvi vin-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer