Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. hanc primùm ex ellychnio erumpentem tenuiter lucidam, ac ſub-
cæruleam videbitis, & aliquo modo perſpicuam. Paululum eleuata
tabella detegat etiam proximam ſecundam partem, quę aliquanto
lucidior apparebit, & nihil habere perſpicuitatis deprehendetur. Tertia pars omnium lucidiſſima conſpicietur: & Quarta iuxta api-
cem erit valdè diminuta lumine, immò aliquando in rubrum ac
ſuboſcurum mucronem exacuetur. Vtique ijdem ſunt ex ellych-
nio proſilientes igniculi, qui per vniuerſum flammæ tractum fluunt,
& ſupra flammam inconſpicui vagantur. Quare igitur primùm mi-
nore lucc micant, deinde auctiore, poſtmodum clariſſimâ, ite-
rum remiſſiore, demum nullâ? Præterea cur accenſæ candelæ (po-
tiſſimùm ſebaceæ) ellychnium emunctorio præcidi iubemus, vt lu-
cidiore flammâ fruamur? His extra omnem controuerſiam poſitis,
vtpote manifeſtis, ſic liceat ratiocinari. Cum in lucernâ flammę
apex præ cœteris eiuſdem flammę partibus inferioribus plus habeat
caloris (faciliùs quippe & citiùs admotum fomitem accendit) mi-
nus tamen lucis, hinc non obſcurum argumentum poſſumus du-
cere ad oſtendendum alium eſſe ijſdem igniculis motum, vt luceant,
alium, vt calefaciant; eos enim lucere videt oculus abſentes, at
manum non calefaciunt niſi præſentes, in quam ſe inſinuant. Quando oleum integrum eſt (de cœteris, quę comburuntur, & lucent, ſeruatâ analogiâ ſimilia dicta intelligantur) illiuſque om-
nes particulæ adhuc ritè compactę ac coagmentatæ, vt olei ſpe-
ciem exhibeant, nihil lucis emicare videmus: ingenitas tamen
habet aliquas particulas, quæ niſi à cœteris cohiberentur, eo mo-
tu ſe ipſæ agitarent, quo opus eſt, vt luceant. *Hoc oleo peculiare*
*eſt,* ait Plutarchus lib. de primo frigido: *quod ſplendorem & per-*
*ſpicuitatem in fundo aquæ præſtat, aëre bumorem diſſipante,*
*non enim dumtaxat in ſuperficie ijs, qui noctu ſpongias captant: *
*ſed etiam vrinando eas in profundo maris conſectantibus ex ore ef-*
*flatum lumen præbet. * Qua de re nihil dubitans S. Ambroſius lib. 1. Hexaem. cap. 9. *Quid miramur,* inquit, *ſi Deus locutus eſt lucem,*
*& caliganti mundo lumen emicuit; quando, ſi quis inter aquas mer-*
*ſus oleum ore emiſerit, clariora faciatea, quæ profundi tegeban-*
*tur occultis? * Quàm ergo in ſplendorem procliues ſunt particulę,
quibus ſatis eſt oris humani calor, vt ſe aliquam in libertatem ven-
dicent ad lucendum? quamuis idem calor non ſufficiat (ſaltem tam
breui tempore) ad olei temperationem prorſus diſſoluendam, ita

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer