Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima reliquas omnes ſecundùm eandem rectam lineam propellat non mi-
nùs, quàm ſi quis longiſſimam ac rigidam haſtam impelleret; id
quod vtique fieret vno eodemque momento. Quoniam verò etiam
oculus æthereis huiuſinodi particulis plenos habet meatus, hæ ab
externis particulis impulſum recipiunt vſque eò, dum extremæ
particulæ æthereæ oculi fundo proximæ nerueas Retinæ fibrillas fe-
riant: pro Retinæ autem parte, quę afficitur, figura fſammę aut
alterius corporis lucidi ibi picta intelligitur, quæ demum euaneſcit
ceſſante particularum ætherearum impulſu. Sic etiam aër au-
rem implens ab externi aëris impulſu impetum recipit, ſi-
milibuſque vibrationibus mouetur, & auditûs organum per-
cellit.

Dand. Hæc ſatis commodè dicta videntur; nam tenebroſum
fieri aërem in conclaui priùs illuſtrato, ſi feneſtræ occludantur, at-
que ijs reſeratis iterum momento illuſtrari, ideò neceſſe eſt, quia
æthereæ particulæ à Sole commotæ in aëre externo, impellere ne-
queunt æthereas particulas in conclaui, cum illæ ab his diriman-
tur interiecto corpore, cuius meatus non ſunt in directum poſiti; illo autem ſublato, iterum communicatur impulſus. Sic per pa-
rietis foramen audimus loquentem in proximâ plateâ, obſtructo
foramine nihil audimus, quia aëris motus interrumpitur. Fortaſ-
ſise tiam Lapidem Bononienſem ritè præparatum ideò ex Sole lu-
cem concipere, & aliquandiu ſeruare quis dixerit, quia æthereæ
aëris particulæ à Sole commotę excitant ad motum lucis proprium
ſalinas ipſius lapidis particulas, quę tandiu luceant, quandiu im-
pulſum validè à Sole per æthereas particulas impreſſum retinent; nam & ærea, aut argentea regula ſuſpenſa, ſi validè percutiatur,
valdè diu ſonum edit, & longum habet tinnitum, quem maximè
quiſque percipere poteſt, ſi ex auribus fidiculæ neruo ſuſpenſa pen-
deat regula. Alia huiuſmodi non pauca facilem habent ſolutio-
nem, & phyſicè explicantur. Duo tamen potiſſimùm explica-
tione egent: primum videlicet, quinam ſit motus lucis impel-
lentis æthereas particulas corpori perſpicuo immiſtas: alterum eſt,
quęnam figura æthereis particulis tribuenda ſit.

Maur. Aſcendentem accenſæ ex puro oleo lucernæ flammulam
in quatuor partes intelligentiâ diſtinguite: tum inter oculum & lucernam (ſed procul ab oculo) interiecta tabella occultet tres
ſupremas flammæ partes, ſolamque infimam conſpicuam relin quat:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer