Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima vt ſummum, poſſet de luce, cum primùm emicat, vt cùm ſcin-
tillæ ex ſilice excutiuntur, aut lignum inflammatur, aut potiùs
cùm bombarda procul poſita exploditur, ſeu fulgur in nube ac-
cenditur, an ſit mora aliqua notabilis, antequam ab igne lux
ad intuentium oculos perueniat. Verûm ſiue quis aſſerat, ſiue
quis neget, neuter ſolido argumento, vt equidem arbitror, per-
ſuadere poterit.

Grad. Nihil hac in quæſtione ſtatui poſſe videtur, niſi inter
diſputantes conueniat, qua ratione contingat, corpus lucidum
procul poſitum ita ſuos radios euibrare, vt oculum feriant. Non
rarò ſiquidem accidit, vt viatori intempeſtâ nocte per auia & de-
uia erranti lucernæ fulgor ex ruſticanâ caſâ appareat, ad quam iter
dirigens non niſi poſt aliquarum horarum viam perueniat. Ex te-
nui illâ lucernæ flammulâ tantam ſplendidarum particularum vim
effluere, quibus vniuerſa ſphæra (ex quocunque ſcilicet eius in-
terualli puncto in orbem videri poteſt lux obiecta) compleatur,
quamuis à centro ad orbitam plura milliaria numerentur, aſſerere
non auderem, quia quaſi quiddam incredibile à me dici putarem,
meque dicentem (vobis quidem pro veſtrâ humanitate conniuen-
tibus) fortaſſe non pauci ſibilis exciperent. quamuis enim ma-
nantem ex roſâ odorem in minutiſſimas particulas diuidi, atque per
vniuerſum conclaue ita diſpergi concedam, vt eo alij recreentur,
alij moleſtiâ afficiantur; non eandem tamen eſſe lucis rationem in-
telligo, quæ à vento non diſſipatur, aut aliò defertur, quemad-
modum odor; diſſiparetur autem lux & transferretur, ſi quid eſ-
@ aëri immiſtum; vt ſcintillis & flammæ accidit. Similiter aliam
eſſe video caloris ex prunarum aceruo erumpentis, atque lucis ex
eodem prodeuntis naturam; nam ſi vel tenui cineris integumento
obducantur prunæ, nulla lux apparet, calor tamen percipitur; contra verò per interiectum vitrum craſſiuſculum, aut per aquam
puram vitreo vaſi incluſam, illico lux videtur, at non item traij-
citur calor. Quapropter ſi lux, quâ lux eſt, propagaretur expi-
rationibus à lucido corpore prodeuntibus, hæ multo faciliùs per
ampliores, quàm per tenuiores interiecti corporis meatus progre-
derentur; adeoque lux permeans vitream laminam, vtique præ ci-
neribus arctiori particularum compactione denſam, etiam per cine-
res erumperet, ſeque videndam præberet, ſicuti calidi igniculi fa-
ciliùs permeant corpus rarum quàm denſum: neque enim rara &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer