Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis natura. non queant, ſibique manus viciſſim inijciant, ne rurſus ſponte ſe-
iungantur: quemadmodum arena, aqua, oleum, in phialâ ſi agi-
tantur, confunduntur quidem, ſed pingui, vt aiunt, Mineruâ, & quieſcente phialâ grauiores naturæ ſubſidunt. Qualitas igitur A-
ctiua duplex eſt, altera, quæ craſſiores particulas attenuat, tenueſ-
que commouet, atque confundit: altera, quæ tenuiores cogit,
commiſtaſque cohibet, ne diſſoluantur: *Calor* illi, huic *Frigus*
ṅomen eſt. Qualitas verò Paſſiua item duplex eſt, altera, cuius ope
natura facilem ſe præbet, vt attenuetur, reliquiſque congruens co-
hibeatur, ne ſecedat; altera, quæ naturam ad id paulò difficiliorem
reddit: illi nomen fecerunt *Humiditati*, huic *Siccitati. * Neque
mirum videri debet naturam ad hoc ipſum inſtitutam, vt cum alijs
commiſceatur, difficilem ſe præbere; quam enim infert moram dif-
ficultas vincenda, illud efficit, quod temporis diuturnitate com-
modiùs, atque perfectiùs, quàm breui momento, elementa permi-
ſcentur, temperamenti perfectione tarditatem compenſante.

Gradon. Interrogare paratum præueniſti: videbatur ſiquidem
inſtituto Naturæ mixta corpora molientis noxia Siccitas, quamuis
illis iam conſtitutis vtilis ſit, vt diutiùs conſiſtant. Sed perge, ſi
placet.

Mauroc. Ex his perſpicuum ſit nulli Elemento duas Qualitates
Primas actiuas, aut duas Paſſiuas ineſſe poſſe; nam frigori aduer-
ſatur calor, & ſiccitas humiditati. Quatuor igitur tantùm iſtiuſ-
modi Qualitatum complexiones haberi poſſunt, adeò vt ſingulis
Elementis binæ qualitates conueniant, altera Actiua, qua permi-
ſcet, altera Paſſiua, qua ſe permiſceri aut facilè, aut ægrè permit-
tit. Quæ enim natura vim habet attenuandi & commouendi, at-
que ipſa facilè attenuatur ac commiſcetur, illa Calida eſt & Humi-
da; quæ verò non niſi difficulter permiſcetur, cum tamen vim atte-
nuandi obtineat, & commouendi, Calida & Sicca. Contrà quæ
facultatem habet cogendi, ſeque facilè ad aliarum partium nutum
fingi permittit & accommodari, Frigida eſt & Humida; ſed quæ
duriorem ſe præbet, tenues aliarum particulas ad craſſit udinem ad-
ducens, & cohibens, Frigida eſt & Sicca.

Hinc quatuor Elementa; quæ ex quatuor maximè notis corpo-
ribus, Terrâ, Aquâ, Aëre, Igne nomen inuenerunt, cum ex iſtis
Qualitates illæ ſatis clarè explicari valeant. Nam ex Aquâ & Aëre
Humiditas declaratur, cum vtrumque corpus facillimè etiam inter

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer