Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Id quod confirmaturus ait, Hoc etiam inprimis ſpecimen ve-
rum eſſe videtur,

Quàm celeri motu rerum ſimulacra ferantur;

Quod ſimul ac primùm ſub diuo ſplendor aquai

Ponitur, extemplo, cœlo ſtellante, ſerena

Sydera reſpondent in aquâ ſtellantia mundi.

Iam ne vides igitur, quàm puncto tempore imago

Ætheris ex oris ad terrarum accidat oras?

Quamuis, inquam, maximam luci celeritatem tribuamus, fieri
tamen non poteſt, quin aliquâ temporis diuidui menſurâ motus
huiuſmodi definiatur. Hinc dubitandi anſam arripiunt non pau-
ci, an Meridianum circulum iam prætergreſſa ſit ſtella, quo mo-
mento, nobis videtur circuli illius orbitam attingere; cum enim
ſydera motu perpetuo, nec interrupto cieantur, eoque, ſupra
quàm intelligentiâ comprehendi valeat, velociſſimo, cum primùm
radius ex Meridiano emiſſus in oculos aſpicientis incurrit, iam
ſtella ſuo motu indè diſceſſit; adeoque nunquam eſſet, vbi ap-
pareret iuxta radij immiſſi directionem: quemadmodum ferè Sol,
cum iam occiderit, adhuc ſupra Horizontem apparet, ob radios
refractos ab humidâ Atmoſphæra, quorum directio ſpeciem Solis
in oculo efficit.

Dand. Audiui & ego non ſemel hæc eadem obijcientes; ſed mi-
hi viſa ſunt leuioris momenti, quod quidem pertinet ad ſydera; hæc ſcilicet perpetuâ luce fulgent, nec minùs ſecum deferre ſuos
radios cenſenda videbantur, ac magnes ſuas magneticas expira-
tiones, aut potiùs, vt craſſiùs loquar, hiſtrix ſua ſpicula. Nam
ſi tellus aliò abſtraheretur, nonne facilè concederemus cum eâ pa-
riter Atmoſphęram transferri? Quidni igitur ſimiliter ſydus ſuos
ſecum radios deferat? qui quemadmodum ad tellurem pertinge-
bant, antequam ſydus oriretur, aut in illud oculi acies dirigere-
tur, ita nullo alio motu præter ſtellæ motum indigent, vt ab eâ
manantes ad oculum veniant, autſupra Horizontem appareant. Hinc Lucretiani argumenti infirmitas deprehenditur; qui enim
radius terram at tingens non reflectebatur ad oculum, vt in illo ſy-
deris imago efformaretur, appoſito vaſe aquâ pleno humor ra-
dium reflectit, quin tunc [?] primùm exipſo ſummo æthere idem ra-
dius deſcendat. Quod verò de ſtellis dici poteſt, non alienum eſt
à reliquis corporibus, quorum ſplendor dudum lucet: dubitari,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer