Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. in membrum impacto continui diuiſio, & hinc dolor; ita eſt lux
ipſa, eſt fulgor, eſt huius incurſus in oculum, eſt aſpectus; hic au-
tem eſt in oculo, vt dolor in parte vulneratâ; at fulgor & gladij
motus comparandi ſunt inuicem: alioquin, ſi lumen nuſquam eſt
niſi in oculo, neque ſonus erit niſi in aure; aut certè communes re-
rum notiones peruertere opus erit.

Maur. Ipſum fulgorem ſeu illuſtrationem ſinè motu non perfi-
ci, didici ex Ariſtotele; & quidem alicuius naturæ ſuam molem
habentis motum hunc eſſe conſtat. Quærit enim Philoſophus Pro-
bl. ſect. 11. quæſt. 61. *Cur aſpectus corpora penetrare ſolida non po-*
*teſt, vox autem poteſt? * Et quæſtionis ſolutioni iacto fundamento,
*quod aſpiciendi delatio ſimplex eſt, quæ per directum proſtuere ſo-*
*leat, vox autem motu multiplici ferri poteſt,* omnem demum
cauſam refert in meatuum diſpoſitionem, quiniſi fuerint directo
ordine collocati, aſpectum impediunt, cum ſolùmea, quæ ſunt
è regione poſita, cernere valeamus: *at vox, quoniam quoquò*
*verſùs profertur, omnia proreptat, penetrat, translapſa audiri*
*vndique poteſt. * Porrò in meatibus ipſis obſeruat Ariſtoteles non eo-
rum amplitudinem, ſed diſpoſitionem attendendam eſſe, *nec quic-*
*quam iuuat amplos eſſe meatus, niſi rectè ad lineam poſiti ſint,*
vt perſpici poſſint obiecta corpora; nam per vitrum, quod denſiſſi-
mum eſt, tranſpicere licet, non autem per ferulam, quæ rara, ſoluta-
que eſt; *in altero enim meatus reſpondent inter ſe, in alterâ variant. *
Hinc aqua, ſimileſque humores perſpicui ſunt, *quoniam bumoris*
*meatus parui, denſi, continuatique ſunt, vt minimè aſpectus impe-*
*diatur, quominus tramite directo ingredi poſſit: * fit autem aqua
tenebroſa in nubibus aëris, vt Pſalmographi vocibus vtar, quia hu-
moris in vaporem ſoluti, atque attenuati, particulæ itaſunt diſſi-
patæ, vt meatus in directum non ſint poſiti, neque continuati,
cum ſint plures ſuperficies; ideò Sol, cui nubes obtenditur, vide-
ri nequit. Neque nobis quicquam ſcrupuli inijciant Ariſtotelis
verba, quę aſpectui potiùs, quàm radijs ab obiecto corpore emiſſis,
motum tribuere videntur, ac vim penetrandi; cum enim de hoc ibi
non eſſet quęſtio, ſatis habuit illud explicare, de quo quærebatur; perinde quippe erat, ſiue radij ab oculo, ſiue ab obiecto corpore
emiſſi, ingredi deberent. Cęterùm comparans cum ſono radios opti-
cos, ſatis oſtendit, quęnam fuerit eius ſententia. Reddens autem ra-
tionem, cur in aquâ vox minimè exaudiatur, meatuum anguſtias

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer