Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. piſcibus, ignoro, quid affirmandum ſit. Iubet igitur ille cicinde-
las noctu lucentes in cucurbitâ vitreâ lento igne deſtillari, donec
aqua omnis exierit, tum aquam illam infundi in vitream phialam
cum argenti viui vncijs quatuor: Si enim phiala accurratè clauda-
tur, ne fluminis aquam excipiat, & diligenter (ne frangatur) in re-
te aliquo collocetur, ſpondet futurum, vt in aquis demerſa phiala
tam blandè luceat, vt piſces eò confertim accurrant lumine al-
lecti. Sed quia ſcribenti fidem non adhibebam, nunquam peri-
culum feci, an admittendum eſſet hoc Phoſphori genus aquis tan-
tummodo familiare.

Maur. Suboſcurè aliquid inaudij de nouis quibuſdam Phoſpho-
ris, quos ars inuenit, & magnâ celebritate famæ in Germaniâ
innotuiſſe narratum eſt: Sed præter vocabula nihil intellexi, quod
rem ipſam notam faceret. Quid ſi, vt ſuſpicaris, Dandule, ali-
quid eiuſmodi ars excogitâſſet, quod Rubino tribueretur? Lapi-
dem Bononienſem, de quo paulò ante diſſerebas, notum habe-
mus, quem in calcem excoctum, ac deinde varias in figuras con-
formatum, ex Solijs radijs lucem combibere, quam in obſcuro
conclaui emittat, familiaris experientia docet: an autem, vir-
tutem hanc concipiendi ex Sole Lucem vix vltra annum ab eo ſer-
uari, vt quidam teſtantur, cum veritate cohęreat, non auſim af-
firmare (iudicare enim difficile eſt niſi expertum) quamuis veri ali-
quam ſimilitudinem habeat; nam & calx vulgaris, temporis diu-
turnitate, effœta euadit. Ab hoc Bononienſi Phoſphoro narrant
differre alium, quem Magnetem Luminoſum, ſiue Phoſphorum
Hermeticum vocant; hunc ex aëre illuminato, Sole ſupra Hori-
zontem exiſtente, meliùs quàm exipſis Solis radijs, Lucem mu-
tuari aſſerunt. Sed ab his diſcrepare dicitur Phoſphorus; qui à
Smaragdo nomen inuenit; non enim aut Solis radio, aut aëri il-
luminato ſplendorem ſuum acceptum refert, ſedigni; quia ſi
argenteæ, aut cupreæ laminę, huius Phoſphori particula impo-
natur, eique ardentes carbones ſubijciantur, ſplendor ex cæru-
leo albicans apparet. Nouiſſima inuenta duo celebrantur: pri-
mum eſt Phoſphorus Fulgurans, quia in obſcuro conclaui inſtar
Lampyridis æſtiuis noctibus per aërem volitantis ſplendorem eiacu-
lari dicitur: Alterum eſt liquor quidam in vitreo vaſculo clauſus,
duplici parte conſtans; altera quidem craſſior, & opaca, colore
imitata ſulphur impurum, ſubſidit; altera verò clara, & tenuior,

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer