Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima agris illis degentes? Apud Atlantem Sinicum in XIII Prouinciâ
Quangſi pag. 146. *Ho mons, ſiue igneus, ita dictus, quod ſingulis*
*noctibus quædam in eo appareant lumina, veluti candelæ accenſæ*
*forent: putant Sinæ eſſe animalcula, quæ carbunculos vocamus,*
*ſeu cicindelas, eaque ex flumine in montem exire, ibique collu-*
*cere. * Et in VIII Prouincia Kiangſi pag. 92. *Tiencho mons ad vr-*
*bis* (Cancheu) *Orientalem partem eſt, in quo noctulux veluti*
*accenſorum carbonum apparet. Quidam ſerpentes eſſe putant, aut*
*araneos, quos fabulantur pretioſos quoſdam, quos capite gestent,*
*euomere lapillos, eoſque denuo ſorbere. * Quæ fabula euomendi la-
pillos, acreſorbendi, indicat lucem illam per interualla apparere,
vt nos quoquè in cicindelis obſeruamus: ideo probabiliùs lux illa
animalibus tribuitur, quàm lapillis. Eſto lapillis aliquibus lu-
cemà Naturâ datam non pauci exiſtiment; Sic in VI Prouincia
Suchuen pag. 67. *Chu flumen Cu ciuitatem præterlabitur, unio-*
*num uulgo dicitur, quia noctu in eo lumina micantia collucent,*
*quæputantilli carbunculos eſſe, ſeu lapides illos pretioſos, quos Si-*
*næ Yeming uocant, hoc eſt noctilucos. * Carbunculos enim noctu lu-
cere omnes ſcribunt, ſiue fuerint Lychnites, quoniam more flam-
marum lucernæ ſplendeant, ſiue Anthracites, in quibus veluti
ſcintillæ igneæ diſcurrere videantur, ſiue perfectum ruborem ob-
tineant, ex quo illis Rubinis factum eſt nomen, & in tenebris ra-
diantes dicuntur; quos tamen vix reperiri, omnes nouimus. Fidem
quidem non abrogo M. Paulo Veneto admirabilem Rubini apud Re-
gem Orientalis Inſulæ Zeilan aſſeruati magnitudinem commemo-
ranti; quippe qui longitudine palmum æquaret, craſſitie huma-
num brachium, coruſcatione verò igneam flammam ſuperaret: Mihi tamen vitio non vertatur, ſi dubius hæream: vix enim ad-
duci poſſum, vt mihi perſuadeam tantam fuiſſe lapidis pretiofiſ-
ſimià Naturâ efformati magnitudinem, tamque claram lucem, vt
igneæ flammæ fulgorem vinceret. Niſi fortè fuerit lapis ille ita ex
arte effictus, vt Rubinum colore mentiretur, & de Phoſphororum
genere, lucem in tenebris oſtentaret, eaque ratione Barbari exte-
ris hominibus imponerent.

Grad. Aliquando me curioſitas vellicabat, vt ex perirer, an vera
ſint, quæ Alexius ſcribit, ad alliciendos in rete piſces oblato lu-
mine. Mugiles ſeu Capitones, quos Cephalos vulgariter dicimus,
à lumine allici, res eſt hìc Venetijs in æſtuario notiſſima: de reliquis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer