Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. Crucibulo calcinare, aut (quod alijs magis placet) ſimplici aquâ
pollini ab omnibus ſordibus eluto modicè affusâ in trochiſcos ſeu
placentulas efformatos, ſuperque chartam bibulam exſiccatos,
in furnulum ſub dio, tempeſtate ſerenâ, immittere cum carboni-
bus, facto, vt Chymici loquuntur, ſtrato ſuper ſtratum. Fur-
nulo autem ſuâ ſponte refrigerato, demum eximuntur placentulę: & ſiquæ lucem concipere deprehenduntur, ſeruantur ad vſum, re-
liquæ iterum ac tertiò igni magis excoquendæ traduntur, vt reli-
quum ſulphur, quoad eius fieri poterit, abſumatur. Remanet
igitur Sal acerrimus & mordax, nam poſt calcinationem lapi-
dis, illius puluis linguam acriter vellicat, vi cauſticâ pol-
let, & ex eo Pſilothra facilè parantur. Cum hoc ſale demum
lux ſocietatem facilè init, eâque imbutus in loco obſcuro
lucet.

Grad. Lapis iſte Bononienſis ex Sole, cui exponitur, lucem
concipiens, in memoriam mihi reuocat Nyctegretum plantam,
quæ poſt Æquinoctium Vernum eruitur radicitùs, & triginta
diebus ad Lunæ lumen ſiccata inſtar faculæ noctibus ſplendeſcit,
vt ſcribit Plinius lib. 24. cap. 11. Dum enim plantæ illius Sal ab
humore aqueo & phlegmatico liberatur (exſiccatur enim) tanta
fieri poteſt particularum ſolutio, vt illi lunare lumen iungatur; niſi
potiùs placuerit dicere plantam illam putreſcentem lucere, ſicut
lignum quernum.

Maur. Addam & ego, ex Ludouico Romano, in Inſulâ Zei-
lan arborem creſcere robuſto trunco, proceritate mediocri, mi-
nuto ac criſpo folio, colore corticis cinereo, quæ noctu fulgores
igneos ita vibrat, vt obſcuriſſimam etiam noctem rutilo ſplendo-
re vincat. Sicut Lapis Bononienſis lucem concipit, ita arbor hęc
diurno lumine imbuta poteſt illud ita ſeruare, vt noctu luceat. Id quod fortaſſe contingit Æthiopum campis iuxta Heſperium
montem, qui, vt Plinius ait lib. 2. cap. 106. *Stellarum modo, no-*
*ctu nitent. * Quod verò aliqui magis mirari videntur, ſcilicet in
denſiſſimis tenebris lucere, hoceſt, quod minus habet admirabi-
litatis: minima quippe lux in ſummis tenebris conſpicua eſt, me-
diocris euaneſcit, quando à maiore luce obruitur.

Dand. In dubium reuocaret fortaſſe aliquis, an in Æthiopum
Campis, quos commemorat Plinius ſtellarum modo noctu niten-
tes, glebæ ipſæ luceant: quis enim nouit, an non vermes ſint in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer