Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima ſeruo plurimum ſalis, & multam lucem in aquâ eâdem con-
iungi. Neque leue huius rei argumentum deſumi poſſe videtur
ex lignis quernis putridis noctu lucentibus; ligna enim querna gra-
uitate præſtant, non tantùm ob admiſtam terræ copiam, verùm
etiam ex ſale, quo abundant, vt indicat acidus liquor, qui exijs,
ſicut & ex guaiaco, alijſque lignis ponderoſis, extillatur; acidus
quippe ſapor ex ſalis confluentis exaltatione ortum ducit. At li-
gna leuiora, vt populea, quæ ſale non abundant, etiamſi pu-
treſcant, noctu non lucent. Familiarem autem quercui eſſe ſa-
lem, ex noſtro hoc Veneto nauali diſcere poſſumus, in quo infrà
aquam ſalſam demerſa aliquot annos iacent ligna querna ad fabri-
candas naues maiores & triremes parata, vt ſolidiora fiant, nec
adeò facilè corruptioni obnoxia. Nec ineptè quis hìc addat, vbi
de lucis ac Salis communione in ligno querno ſermo eſt, inter mi-
tiora medicamenta pituitam tenuem & aquoſam, non verò viſci-
dam, purgantia enumerari Agaricum, ventriculo quidem non adeò
commodum (ideò aliquo additamento corrigendum) ſed in pri-
mis cerebri atque pulmonum excrementa educentem & obſtructa
viſcera aperientem: id quod fit Agarici ſale diſſoluto ab aqueo
humore, quem propterea ſecum educit, motum illi tribuens. Noctu autem Agaricus lucet. De hoc ait Plinius lib. 16. cap. 8. *Galliarum glandiferæ maximè arbores Agaricum ferunt. Est au-*
*tem fungus candidus, odoratus, antidotis efficax, in ſummis ar-*
*boribus naſcens, nocte relucens. Signum boc eius, quo in tenebris de-*
*cerpitur. * Porrò inter Salem & Lucem intercedere ſiue cognatio-
nem, ſiue affinitatem, ſiue amicitiam, documento eſt Phoſpho-
rus ex lapide Bononienſi: licèt enim optimæ notæ lapides ſeligan-
tur, ſplendidi, Diaphani, nullis ſordibus inquinati, ponderoſi,
ſciſſiles in bracteas, aut, cùm franguntur, diſſilientes in paruulos
cubos chryſtallinos; quantumuis meridiano Soli exponantur, nun-
quam tamen lucem combibunt, quam in tenebris oſtentent, niſi
priùs ope ignis in calcem excoquantur, atque Salinæ particulæ à
craſſo ſulphure (quo ipſos lapides abundare indicat fœtor, dum
igneſcunt) aliquâ ſaltem ratione liberentur. Immò verò neque
ſatis eſt ad concipiendam lucem integros lapides fornaci com-
mittere, diuque ac multum excoquere, ſed, vtignis omnes
minimas particulas exagitet, ad abſumendum ſulphur, opus eſt
illos in tenuiſſimum pollinem comminutos aut validiſſimo igne in

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer