Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Tuę huic ſententiæ fidem, & autoritatem, & firmamen-
tum adiungere poteſt exemplum eruditi cuiuſdam viri, qui cùm
animum ſtudendo feſſum recreare vellet fidibus ludendo, dum che-
lys neruum vnum intenderet, ille diſruptus dextrum oculum af-
flixit, atqueictu acrem dolorem inuſſit, adeò vt inflammationi
obuiam eundum fuerit adhibitis remedijs opthalmicis. Cum au-
tem nocte euigilans à ſomno cuncta, quæ in cubiculo erant, clarè
videret, ſi oculum læſum apertum teneret, hoc autem clau-
ſo, altero licèt aperto, nihil prorſus videret, manifeſtò ap-
paruit lucem illam oriri ex confluentibus ad membrum læ-
ſum multâ copiâ Spiritibus: Nam ad aliquot dies tantùm per-
manſit hoc ſymptoma, deinde ſenſim euanuit, prout conua-
leſcebat.

Grad. Si adfuiſſem, hominis illius oculos in tenebris curiosè
conſiderâſſem, an mihi lucerent, ſicut felium oculos lucentes de-
prehendimus; interrogâſſem, anille ſcintillas videret, quemad-
modum aliquibus valdè tuſſientibus, aut multo conatu vomenti-
bus contingit; de quibus loquitur Alexander Aphrodiſæus ſect. 5. Probl. 53. , qui & ſect. 4. Probl. 59. quærit, Curalapis cæſi ignem in-
tueantur?

Dand. Huiuſmodi Lucem Spiritibus quidem facilè concedo; Sed & illam Salibus quoque aliquando tribuendam cenſeo. Nam
ſi in tenebris cultro ſeces cucurbitam multo ſaccharo conditam, & duriore cruſtâ obductam, micare videbis ſcintillulas; id quod
cum primùm ex inſperato adhuc iunior viderem, planè obſtupui. Neque id mirum, nam & ipſa aqua marina noctu remis verberata,
ſaltem aliquando, ſcintillas emittit, vt à fide dignis accepi, qui
in triremibus nauigârunt. Et Guilielm. Piſo de Medic. Braſil. lib. 1. pag. 3. de Mari Braſilienſis plagæ diſſerens ait, *Æquor Bra-*
*ſilienſe rariſſimis procellis infeſtatur, & vt plurimum tranquil-*
*lum est. Cui temeritas Barbarorum ſe fidens, gemino ligno ſube-*
*roſo inſidentes ſecurè piſcaturam exercent aliquot leucas à litore*
*remoti. Cærulea & ſubnigra eſt exterior eius facies, inte-*
*riùs viridis: agitatum noctu igneſcit, fortiuſque lumen emit-*
*tit; tum ſalſius quoquè deprebenditur, quàm verſùs Polos,*
*adeoque pellucidum, vt piſces vltra viginti vlnarum pro-*
*funditatem aureo colore micantes ex altis puppibus commo-*
*dè conſpiciantur meridiano tempore Sole ſplendente. * Vbi ob-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer