Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. ſolutè dicitur, ſed comparatè ad id, quod diſſimilibus rebus miſce-
tur, & temperatur.

Gradon. Hæc videtur ſincera elementi notio, quod plures natu-
ræ ſimplices atque diſſimiles in corporis alicuius (quod propterea
Mixtum dicitur) conſtitutionem conueniant, neque enim homo-
geneæ particulæ elementa propriè ſunt Magnitudinis, quam con-
ſtituunt, licet eius partes ſint; Elementa ſiquidem ad Mixtum re-
ſeruntur, Partes ad Totum.

Mauroc. Cum itaque diſſimiles eſſe naturas neceſſe ſit, diſſimili-
bus quoque proprietatibus affectas eſſe oportet. Inter has verò
Qualitates, earum ratio primùm habenda eſt, quæ naturas ipſas
ſimplices ita commiſcent, vt vnam efficiant ex pluribus: hinc iu-
re optimo Qualitatibus Primis nomen factum eſt; quia cum vni-
uerſim natura priùs conſlata, quàm operandi vi ac poteſtate præ-
dita intelligatur, eæ pariter in Elementis qualitates antè ſpectandæ
ſunt, quarumope mixtum concreſcit, quàm quæ agendi faculta-
tem tribuunt. Hæ verò: Secundæ Qualitates dicuntur, non ſanè
quia à Primis illis efficiantur, aut ab ijs ortum habeant, quatenus
Primæ ſunt; ſed quia Naturarum, quæ Elementa ſunt, commiſtio-
nem conſequuntur. Quoniam autem in Elementis, ob idipſum
quia Elementa ſunt, ſola vis coëundi mutuam ſocietatem atten-
denda eſt, idcirco non niſi Primæ illæ Qualitates ad Elementi no-
tionem ſpectare cenſentur, quamuis natura ipſa ſimplex, quæ ele-
mentum eſt, proprietatibus alijs non careat. Et quia ſieri poteſt, vt
natura aliqua ſimplex, cęteris proprietatibus ſeruatis, ita Qualitatis
Primæ iacturam grauem ſubeat, vt, quod ad vnam ſpeciem compo-
nendam attinet, contrariè affecta ſit; elementi ratio commutari
poteſt, quin ipſa natura nouam induat formam: ſic liquor in va-
porem ſolutus abire in auras dic itur, cum tamen ex eo, quod rur-
ſus concreſcit, natura illa non interijſſe deprehendatur: neque
enim aliam reddunt aquam nubes, niſi quam tellus exha-
lauit.

Porrò Elementis inter ſe comparatis ad mixtam naturam com-
ponendam, ſingula dupliciter conſideranda ſunt, & quod ſuâ vi
permiſcent cœtera, & quòd à cœteris permiſcentnr. Hinc Quali-
tates Primæ in Philoſophorum ſcholis aliæ Actiuæ, Paſſiuæ aliæ
vocantur. Et quidem Elementa vnam in ſpeciem temperanda ita
ad tenue elimentur, ac inter ſe confundantur, oportet, vt internoſci

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer