Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. iuſdam è capite inter pectendum ignis ſcintillulæ in gremium ca-
debant; id quod & Chriſtiano V Daniæ Principi ſimiliter acci-
diſſe audiui. An non lux illa erat? quanquam citrâ ardorem, aut
corporis miſti ſolutionem, aut noui alicuius corporis procreatio-
nem. Latebat igitur ipſa eadem lux vſque eò, dum excuſſa erum-
peret. Quid autem huiuſmodi lux ex humano capite exiliens di-
ſtet ab eâ luce, quæ in piſcium capitibus, aut ſquammis, aut
in aliquorum animalium oculis conſpicua eſt, non video. Qua-
re nimis exiguè & exiliter ad calculos reuocâſſe vocabula vide-
tur Ariſtoteles, qui corporum noctu lucentium (vt quidam
ſaltem interpretantur) ſplendorem, luminis nomine frau-
dauit.

Grad. Habet Philoſophus aliquid excuſationis, fortaſſe non
illius quidem omnino iuſtę, ſed quæ ſaltem probari poſſe videatur. Luminis videlicet nomenclatione donandam ſolùm lucem illam
exiſtimauit, quæ præter ſe alia quoquè corpora facit conſpi-
cua: in tenebris verò exigua illa lux vix ipſa ſe conſpiciendam
exhibet.

Maur. Mitem, atque Philoſopho beneuolum interpretem te
præbes, Gradonice, vt ſemper ſoles; neque diſſentio; vſus enim
videtur Philoſophus oratione ad vulgarem popularemque ſenſum
accommodatâ, vbi de vocabulo agebatur. Cœterùm licèt vnicus
piſciculus exiguâ luce niteat, plures tamen ſi in vnum coëant, ſa-
tis notabiliter fulgent. Haleces maiores, quos communiter Ha-
ringas dicimus, turmatim incedunt tam denſo agmine, vt ſæpè
piſcatoribus in trahendis retibus, quin illa ſcindantur, non pa-
rum faceſſant negotij: agmina verò ipſa tam ampla ſunt, vt ali-
quando decem aut duodecim Leucas Gallicas (quemadmodum
ſcribit Fournier lib. 4. Hydrogr. cap. 30.) longitudo, duas aut tres
latitudo occupet: hinc mare multâ luce perfuſum noctu apparet; immò & ipſum nocturnum aërem loco illi imminentem ſplendeſce-
re, & à procul poſitis videri fulgorem, non pauci teſtantur. Pi-
ſcem, cui nomen à Lucernâ inditum eſt, commemorat Plinius
lib. 9. cap. 27. , qui *linguâ igneâ per os exertâ tranquillis noctibus*
*relucet: * ſi plures in vnum conuenirent, non mediocriter luce-
rent. Neque me difficilem præbeam ad credendum, ipſe enim,
cum ad vitandum diurnum æſtum noctuabundus iter haberem, ali-
quando tantam offendi Nitedularum volantium copiam, vt illis per

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer