Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima tur extraneo impulſu, aut obuij halitus captiuam detineant, ſibi-
que iungant.

Dand. Cœcum planè eſſe oporteat, qui lucem aliquam in ter-
ris hoſpitari pernegauerit. Quamuis enim Ariſtoteles lib. 2. de Ani-
ma tex. 72. dixerit, *Non omnia autem uiſibilia in lumine ſunt,*
*ſed ſolùm uniuſcuiuſque proprius color: Quædam enim in lumine*
*quidem non uidentur, in tenebris autem faciunt ſenſum, ut quæ*
*ignea uidentur & lucentia: Innominata autem ſunt bæc uno no-*
*mine, ut fungus, cornu, capita piſcium, & ſquammæ, & oculi: *
*ſed nullius borum uidetur proprius color. * Negari tamen non poteſt
lucem eſſe eam, quæ in tenebris, hoc eſt, in loco nullâ aliâ lu-
ce perfuſo, videtur; eſto, lux illa tenuis ſit & imbecilla; lux
tamen eſt, quæ in oculos incurrit alienâ maiore luce non imbutos; quanquam ad videndum proprium vniuſcuiuſque colorem opus
ſit extrinſecâ luce huiuſmodi corporum ſuperficiem afficiente; vt
contingit lignis quernis putridis, quorum colorem noctu in tene-
bris non videmus, ſed ſolam lucem, contra verò in diurnâ luce
eorum colorem videmus, non autem lucem. Si quis linteum craſ-
ſiuſculo filo contextum (ſed ſpiſſo ſtamine) ad focum explicaue-
rit, tum vehementiùs calefactum arctè complicauerit, etiam poſt
vnam aut alteram horam in obſcuro conclaui ſi illud explicet, aut
confricet, ſcintillarum copioſam multitudinem emicare videbit. Quo notiſſimo experimento excitatus ipſe aliquando cubitum itu-
rus, poſt extinctam candelam detracto thorace, ſtatim ſubuculæ
manicas vehementiùs manu perfricui, & modò quidem nullis, mo-
dò pauculis modò pluribus ſcintillulis micantes vidi. Si verò Seruius
Tullus adhuc puer (vt rem Hiſtoricorum celeberrimorum ſcriptis
teſtatam, verbis Dionyſij Halicarnaſſęi lib. 4. Antiq. Rom. exponam)
*cum aliquando circa meridiem in regio thalamo conſedißet, ſomno-*
*que eſſet oppreſſus, flamma è capite ipſius emicuit: net priùs to-*
*tum eius caput flammâ collucere deſijt, quàm à matre accurren-*
*te excitaretur: quo facto, flamma ſimul cum ſomno diſperſa eua-*
*nuit: * Et Religioſo illi Carmelitani Ordinis, de quo Cardanus lib. 8: de rerum Variet. cap. 43. ſcribit, per annos tredecim perpetuos
contigit, vt quoties capillitium (alij legendum putant Capitium)
ad occiput reduceret, ſcintillæ ignis è capillis erumperent: Et
Heroinæ illius apud Scaligerum exerc. 174. capillus, dum in me-
dijs tenebris pecteretur, ignem vomere videbatur: Et puellæ cu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer