Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Luce Ignis. *ignis eſt, qui apud nos eſt, ſed & ſupernæ illæ poteſtates ignis eſ-*
*ſe uidentur, cognatæ ei, qui apud nos eſt. * Ex quibus videtur ve-
lut duplex Ignis genus agnoſcere, alterum terræ, alterum ſyderi-
bus cognatum.

Grad. Fauent hæc ijs, quæ de Ignis loco diſputantes diximus; igni etenim terræ cognato grauitatem tribuebamus, quæ vtique Sa-
libus atque Sulphuribus conuenit; Spiritibus, ſiqui ſunt cognati
ſyderibus, leuitas concedi poterit; quandoquidem non ægrè pa-
tiar aſſerentem plurimas illius primæ lucis particulas fuiſſe terræ,
aut etiam aquæ, immiſtas. Neque omnino præter rationem quis
dixerit, quemadmodum tellus abyſſo aquarum priùs circumfuſa
ita deinde apparuit arida congregatis aquis in maria, vt tamen
plurimum aquæ ſe in terræ viſcera inſinuauerit, eiuſque particulas
copulauerit, quare à S. Petro epiſt. 2. cap. 3. u. 5. dicitur *terra de*
*aquâ, & per aquam conſiſtens uerbo Dei; * Similiter quoquè fa-
ctum, vt quarto die potiſſima quidem lux coagmentata fuerit in
Solem & in cœtera ſydera, quæ lumine non mutuato fulgent, quaſi
ſplendida quędam cœlorum maria, plurimæ tamen reliquæ fue-
rint lucis particulæ per vniuerſum hunc infimum orbem diſperti-
tæ. Nihil verò ſolidi video, quod afferri poſſit ad adſtruendam
lucem illam primæuam prorſus homogeneam, adeò vt quæ aquam
proximè lambebat, eiuſdem planè naturæ eſſet cum eâ, quæ Cę-
lo finitima maximè diſtabat à terrâ. Quid enim incredibile aut ab-
ſurdum, ſi ſub eodem genere plures lucis ſpecies comprehendan-
tur in primâ rerum molitione circa vniuerſi centrum pro variâ ea-
rum naturâ collocatæ, atque diſtinctè & ordinatè diſpoſitæ? in-
ſtituta ſcilicet fuerat lux, vt partim conglobaretur in tot aſtra vi-
ribus & proprietatibus diuerſa, ſiue illa ſint certis infixa locis, ſi-
ue non re, ſed vocabulo errantia, ad temperandas in infimo hoc
orbe eorum, quæ oriuntur & intereunt, viciſſitudines; partim
vt aſpectabilibus corporibus immiſcerentur, ſiue ad repercutien-
dos extrinſecùs immiſſos alienæ lucis radios, ſiue ad ipſorum cor-
porum concinnitatem & decus: adeoque lucis dignitati nihil of-
ficit multiplex natura diſſimilis. Hinc ſi diſſolutâ corporum ali-
quorum compage, inſitę lucis particulæ in libertatem vindicatæ
auolent, non continuò exiſtimandum eſt eas vſque ad ſydeream
regionem contendere, ſed vnaquæque à tellure certo ſibique de-
bito interuallo diſiuncta ſubſiſtet, niſi aut ab aſcenſu repella-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer