Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima *erat; mox enim fiebat natura, qua vnâ nibil poſſit bumana ratio-*
*cinatio comminiſci, & excogitare, quo ſe oblectet ſuauiùs. * Poſt-
quam verò facta lux tenebras, quæ ſuper faciem abyſſi erant, diſ-
cuſſit, & à Diuino opifice laudata eſt, quòd eſſet bona, diuiſa eſt
à tenebris, ita vt lux dies appellaretur, tenebræ Nox, & ex vtriſ-
que Dies vnus componeretur, *ſiue illâ luce ſuum ſplendorem diſ-*
*fundente, ſeque rur ſum contrabente, idque pro menſurâ à Deode-*
*finitâ,* iuxta eiuſdem S. Doctoris ſententiam, ſiue illâ in molem
vnam compactâ, quæ terraquei globi partem alteram illuſtraret,
alteram tenebris obductam relinqueret, & certâ lege in gyrum acta
primo illo triduo, antè formatum Solem, eò rediens, vnde mo-
tum inchoauerat, diei menſuram conſtitueret. Qui proféctò mo-
tus, ſiue circuitus fuerit, ſiue lucis porrectio & ſubinde contra-
ctio, multo probabiliùs tribuitur corpori per aërem diffuſo, quàm
qualitati.

Dand. De primæ illius lucis naturâ corporeâ plurimorum eſt
opinio conſentiens, quibus me fateor adhærere: quin etiam non
me inconſultâ temeritate ductum putarem, ſi lucem illam Ignem
fuiſſe affirmarem; quandoquidem ijſdem characteribus Aleph, Vau,
Reſc, vnius puncti mediæ literæ Vau appoſiti aut impoſiti diſcrimi-
ne, exprimitur Vr, ſcilicet Ignis, & Or ſcilicet lux, vt quidam He-
braicæ linguæ periti notârunt; ideò fortaſſe vtrumque Diuinus
Scriptor ſignificauit. Certè adſtipulator accederet S. Cæſarius S. Gregorij Nazianzeni frater, qui dialogo 1. ſic interrogantem in-
ducit, *Cupimus ex te diſcere de ortu Ignis: Nuſquam enim in*
*Scripturâ legimus, quod dixerit Deus, Fiat ignis: * & reſpondet; *Omniũ*
*maximè efficax est natura ignis, uidetur que conſiſtere, & latitare in*
*creatione terræ. Quando lapidem percuſſeris, ex eo concipitur ignis; *
*& ferro colliſo ſimiliter effici ſolet. Sed & lignis colliſis conſimiliter *
*conſpicitur, ut ostendit axis in curru ex preſſurâ oneris ardens*
*per admistum ignem. Neque id tantùm, ſed & molæ ſi circum- *
*agantur inanes, apparet ignis exiliens: ad quarum ſimilitudi-*
*nem & nubium colliſiones ventis impulſarum efficere fulgura con- *
*ſueuerunt. Omnia cnim igni miſta ſunt, vt inquit Petrus il-*
*le claues regni cœlorum geſtans. * Et poſt pauca iterum interro-
ganti, *Vbinam dixerit Deus, Fiat ignis,* reſpondet, *Moſes*
*ſcribit, & dixit Deus, Fiat lux, & facta eſt Lux; *
*aidelicet Ignis natura. Non enim ſolummodo is ignis eſt,*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer