Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima pus, cui immiſcentur. Fortaſſe etiam lux ipſa ſe vibrat, quemad-
modum viuens ipſum ſe mouet. Verùm analogiæ iſtæ parum mihi
lucis afferunt, vt mihi lucis ipſius natura affulgeat, quam breuiter,
& abſolutè, aptâ definitione exprimam.

Maur. Id equidem, vt cum Cicerone loquar, *in principio fie-*
*ri in omnibus diſputationibus oportere cenſeo, vt, quid ſit illud, de*
*quo diſputetur, explanetur, ne vagari & errare cogatur oratio,*
*ſi ij, qui inter ſe diſſenſerint, non idem eſſe illud, de quo agitur,*
*intelligent: * non tamen accuratâ illâ definitione opus eſt, quæ ge-
nere declaratur, & proprìetate quadam, aut etiam communium
frequentiâ, ex quibus, proprium quid ſit, eluceat: id ſcilicet
diſputatione ipſâ ſæpè inquiritur; fruſtra autem diſputatio inſti-
tueretur de eius rei naturâ, cuius propria vis & poteſtas fuiſſet
iam dilucidè propoſita, atque definitione explicata. Satis igitur
fuerit, ſi, quęnam verbo ſubiecta ſit notio, inter diſputantes con-
ueniat: Nobis verò ne hoc quidem neceſſarium eſt; audito enim
lucis vocabulo, idem omnes ſtatim intelligimus; ſed ſiquis ver-
bum hoc alijs vocibus interpretari voluerit, an eadem notio in
ſingulorum animis conſignanda ſit, ſubdubito. Quapropter ſo-
licitos nos eſſe non oportet, neque angi, quàm exquiſitâ defi-
nitione quid ſit lux, in huius diſſertationis principio expri-
mamus.

Dand. Haud dubium, quin lux præſtantiſſima res ſit, adeò vt
à Philone lib. de mundo. Sapienter dictum cenſeatur, ἐν τῶ σώ-
ματι τὸ ἡγεμουικώτατον ὄ Ψις ἐςιν, ἐν δὲ τῶ τιαν Τὶ ἡ τοῦ φωτὸς φύσις. *in corpore id, quod est longè omnium princeps, eſt aſpectus, in vni-*
*uer ſo autem lucis natura: * Neque minor in cognoſcendâ lucis na-
turâ ſuauitas & delectatio animum delinit, quàm ſit in illâ aſpi-
ciendâ oculorum voluptas: ideò, quid illa ſit, curiosè inquiri-
mus. Ariſtoteles tamen ipſe, vbi de videndi facultate diſſerit, non
videtur omnibus plenè ſatisfeciſſe lucem definiens reſpiciendo cor-
pora, quæ perſpicua dicuntur; φῶς δὲ ἑςιν ἡ τού του ἐνέργ{ει}α τοῦ
διαφανοῦς, ἡ διαφανές; ait lib. 2. de anima text. 69. Diaphanum verò
dixerat illud, quod ſub aſpectum quidem cadit, non tamen ſe-
cundum ſe, ſed propter alienum colorem, δἰ ἀλλότριον Χοῶμα: vbi neſcio, quàm aptè Interpretes nonnulli hunc *alienum colorem*
intelligi voluerunt ipſum lumen, cum tamen ibi Ariſtoteles colo-
rem à lumine diſtinguat: perinde enim eſſet, ac ſi Philoſophus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer