Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Dand. Mihi certè pergrata, perque iucunda erit hæc diſputatio,
ex qua diſcutiendas à meâ mente tenebras ſpero: quò enim prom-
ptiùs in corporis oculos incurrit lux, eò celeriùs à mentis acie ſe
ſubducit lucis natura: Lucem quippe omnes intuemur; quid au-
tem ſit lux, breui & circumſcriptâ quadam explicatione definire,
adeò operoſum eſt, vt neminem, qui ſatis mihi faciat, adhuc in-
uenerim.

Grad. Niſi id pro tuâ modeſtiâ dixeris, Dandule, pares æquè
inter nos ſumus. An ego nunc viuam, an fax accenſa luceat, nul-
lus dubito: ſed ſi quis ex me quærat, quid demum ſit viuere,
quid lucere, rem hanc inuolutam aptis vocibus euoluere me poſſe
diffido, ita vt neque abſit quicquam, neque redundet. An quia
*in luce vitæ ratio verſatur*, vt verbis vtar Lactantij Firm. lib. 2. Diuin. Inſtit. cap. 10. , idcirco vtrumque explicare æquè difficile eſt? Idem verò lib. 7. cap. 9. *Vt lux,* inquit, *eſſe ſinè igne non poteſt, ſic*
*vita ſinè luce. Ignis igitur elementum eſt lucis, ac vitæ. * Propterea
ſuſpicabar aliquando inter lucem, & vitam, analogiæ veſtigium
deprehendi poſſe, ex quo alterutrius naturam venaremur, adeò ve
ex manifeſtâ aliquâ Lucis facultate vitæ notio innoteſceret, atque
viciſſim ex aliquâ vitæ proprietate iucis naturam aſſequeremur. Quemadmodum enim vis ipſa videndi, aut audiendi, vitalis qui-
dem eſt, & vt Scholæ loquuntur, eſt Vita in Actu Primo, & in
homine perſeuerat, etiam ſianimus nullâ externâ viſione, aut au-
ditione pulſetur, quæ ſunt Vita in Actu Secundo: ita pariter vis
ipſa lucendi ingenita eſt atque inſita igniculis, non ſe tamen pro-
dit, niſi corporis compages accenſione diſſoluatur. Quod anima-
lia, & plantæ (his vita communiter tribuitur) vitalem faculta-
tem exercendo ſibi comparant, id illis in ipſo viuendi exordio Na-
tura non debuit, neque enim ſtirpibus, cum primùm germinant,
debita eſt aut trunci altitudo, aut ramorum explicatio, aut fru-
ctuum fœcunditas, neque animali, dum adhuc in materno vtero
concluditur, debite ſunt notitiæ, quas poſtmodum per ſenſus ac-
quirit. Sic quoquè igniculi, aut in ſilicis venis latitantes, aut
ex miſtis corporibus, ſub Spirituum ſeu acrium liquorum ſpecie,
educti nullam vim pati cenſendi ſunt, etiamſi minimè luceant: cum enim ad corporum coagmentationem primò & per ſe fuerint à
Naturâ inſtituti, non eſt ijs debitus fulgor, quem ſolùm obtinent,
cum excutiuntur è Silice, aut ex pyrite, aut cum exardeſcit cor-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer