Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Duodecima iorum ictus. Neque enim, vt quidam magnificè iactant, hanc
fulminandi vim, laminam quantumlibet craſſam exigua auri calx
perfodit, quamuis auri & Salis Tartari grauitas, connexi Nitri
impetum dirigat deorſum; ſed ſi lamina tenuis ſit, & ex metal-
lo non admodum tenero & flexili, perforatur, dum Sales & mini-
mæ auri particulæ ſe inſinuant per meatus eoſdem, per quos igni-
culi penetrârunt, atque vrgendo, & abſtrahendo, ac diſſipando
particulas laminæ, in quas incurrunt, foramen relinquunt. Quod
ſi paulo craſſior fuerit lamina, quàm pro Ratione virium ipſius
aureæ calcis, cuius impetus in tranſitu proximarum partium elan-
gueſcat, non perforat laminam, ſed preſſu tantùm ſui veſtigium
imprimit, quemadmodum contingit, ſi non craſſitudine reſiſtat
lamina, ſed potiùs fàcili flexibilitate, ſicut & exploſi è bombar-
dâ globi impetum retundit obiecta lana ſacco incluſa, dum cedit
percutienti. An verò ideò tam facilè metallicam laminam perfo-
diat aurea calx accenſa, quia nitrum calore igneo ſollicitatum ſe
in gyrum ingenitâ facultate contorquet, auri autem coniuncti
grauitas illud deorſum vrget, ac proinde quaſi vim terebræ exer-
ceat, nolo diſputare, cum nihil certi habeam, quod proferam, & malo profiteri me neſcire, quàm diuinare. Verùm, ſi placet, ne plu-
ra in hanc ſententiam.

Grad. Placet ſanè: ſedignoſce, ſi moleſtus fui, & fortaſſe ni-
mis curioſus: quamquam, vt aliquando dicebat Cicero, Curioſum
eſt ea ſcire velle, quæ ad nos non pertinent: ad me autem om-
nino pertinet Naturæ opera inueſtigare, atque Vobis ducibus
ſcrutari.

22. DISSERTATIO DVODECIMA.
De Luce Ignis.

MAur. Quæ ad Ignis calorem potiſſimùm ſpectant, hactenus
conſiderauimus; Nunc ad alteram Ignis proprietatem ma-
ximè conſpicuam, nempe ad Lucem, progrediendum videtur; ſi
id quidem vobis arrideat. *Lucis natura,* vt loquitur S. Ambroſ. lib. 1. Hexaëm. cap. 9. *buiuſmodi eſt, vt non in numero, non in menſurâ, non*
*in pondere, vt alia, ſed omnis eius in aſpectu gratia ſit. * In eam verò
mentis aciem defigere & obtutum, moleſtum fortaſſe non accidet.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer