Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. admodum fulmineæ eſſe poſſunt. Quod ſi ſtillatim infundatur
Oleum Tartari, moderata fit efferueſcentia, tantumque abeſt,
vt ab auro ſales abſtrahat, vt potiùs inter præcipitandum eos ar-
ctiùs colliget, adeoque vis fulminandi compleatur. At verò fi
præcipitato auro adhuc pergas Oleum Tartari infundere, atrum-
que colorem aqua concipiat, vis fulminea auro adimitur; quia
Sales Tartari proportione adeò excedunt Nitri particulas auro ad-
hærentes, vt hæ licèt ab igniculis excitatę non valeant vno impe-
tu eluctari, & tonare.

Grad. Satis probabiliter expoſita mihi videtur vis tonandi ex
Nitroſis Salibus Sale Tartarl coërcitis, & quaſi in granula con-
globatis, ita vt illinequeant ſtatim ex primo caloreſenſim ſe ex-
pedire à vinculis, ſed retardati, poſtadmiſſam aliquam ignicu-
lorum copiam aucti viribus, omnes ſimul erumpant, & excu-
tiant nexus, quibus tenebantur permiſti & connexi cum particu-
lis auri. Sic in pyrobolis pyrius puluis contritus particulatim ac-
cenditur, & licèt ſcintillarum congeries vehementer ſibilet, dum
ex fiſtulâ erumpit, tunc ſolùm demum tonat, vbi in extremâ
parte fiſtulæ concluſa integra pulueris grana proſerpens ignis
corripuerit. Verùm, ſinitri vno impetu rareſcentis natura ſpecte-
tur, quoquouerſus ſe explicare deberet, neque ſolùm deſcendere,
& ſubiectam laminam perfodere.

Maur. Grauiſſimo & firmiſſimo argumento vulgi opinionem
elidis, cui ſatis fuit admirari tonitruum & perforatæ ſubiectæ la-
minæ labem, vt ſolum motum deorſum adſtruat. Cœterùm, ſi-
quis tibi refragetur, manifeſto experimento conuinces, ſi vnum
aut alterum huiuſmodiauri fulminantis granum cochleari impoſi-
tum argenteo ducato noſtrate obtegas, deinde candelę flammam
ſubijcias; videbit enim, quàm altè ducatum vis nitri exturbet. Nonigitur deorſum tantummodo, vt rectè arguebas, ſed etiam
quoquo verſus conatur: ſi enim ſubiecta lamina ſuâ craſſitie & ſoliditate aliquantum obſiſtit, fieri certè non poteſt, quin dila-
tantisſe Nitri impetus alias quoquè in partes, vbi minus reſi-
ſtentiæ inuenit, dirigatur. Illud quidem ſingulare hìc accidit,
quodimpulſionis deorſum conantis veſtigium recipit lamina, cum
perforetur, aut ſaltem preſſa excauetur in foueam; haud ſecus ac
ferreæ loricæ ab exploſo globo non traijciuntur, ſed tantùm com-
primuntur temperatæ ad excipiendos innoxiè ſcloporum etiam ma-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer