Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima noxiè, & quidem non rarò, tractârunt: neque enim tam cito
incaleſcit ferrum leuiſſimo illo tritu. Quin etiam dubitari poteſt,
an, vbi primùm calorem vtcunque ſenſerit auri calx, illico ful-
minet; ſiquidem certum eſt poſt admotam candelam aliquantu-
lum temporis expectandum eſſe, antequam tonet; ideoque in-
certum eſt, vtrùm id primis igniculis tribuendum ſit, an potiùs cer-
ta eorum copia requiratur: id quod multo probabilius exiſtimo
Verùm de hoc certius aliquid ſtatui fortaſſe poterit, vbi innotuerit
cauſa fulmineæ illius facultatis.

Maur. Si res ſit exactè diſcutienda, non ita paucis expediri po-
terit, & præſens diſſertatio in noctem vſque progredietur: Opor-
teret enim auri naturam, facultates ſalium, quibus aqua Regia
conſtat, ipſumque Tartari ſalem expendere, vt demum probabi-
li aliquâ coniecturâ aſſequeremur cauſam, cui tribuendus ſit effe-
ctus adeò mirabilis. Sed ſi vobis ſatis fuerit quæſtionem hanc leui
manu tractari, paucis exponam, quæ mihi probabilia videntur. Quoniam Salem Ammoniacum requirit Aqua Regia aurum diſſol-
uens, qui ſal in aquâ forti communi non reperitur, huic ſali vim
tonandi & fulminandi tribuendam cenſent non pauci. Verùm non
vni tantùm auro præcipitato, ſed etiam ferro in calcem ope Salis
Tartari redacto vis eadem tonandi conuenit, nec tamen Sali Am-
moniaco, qui aquam ſtygiam ferrum ſoluentem non ingreditur,
adſcribi poteſt. Ideò ſunt, qui opinentur in cauſa eſſe ſulphur,
quo ferrum abundare nemo negat, & in auro pariter puriſſimum
ſulphur agnoſcunt, atque id ex odore ſulphureo, qui in horum
metallorum tonitru percipitur, conſirmatum volunt. Sed & his
acquieſcere non poſſum, quia licèt ferri natura tum aquâ forti, tum
calore diſſoluatur, eiuſque ſulphur accendi poſſe concedatur, auri
tamen natura, quamuis in calcem redacti, non diſſoluitur, neque
virtute aquæ Regiæ, nam aurum præcipitatum demum purgatur
à ſalibus, & ſuam formam recipit; neque vi caloris, nam factâ
exploſione ad partes inferiores, poſtquam detonuit, in ſubiecto
vaſe, quod cadentes particulas recipit, Sales cinereus color in-
dicat, auri particulas purpureus puluiſculus, qui & colligi poteſt. Quare ad Tartari ſalem confugiendum videtur, ſiquidem aurum
in aquâ Regiâ ſolutum ſi Mercurio, aut alia ratione præcipitetur,
preterquam per Oleum Tartari, caret facultate fulmineâ: hęc autem
quamuis à Tartaro communicata illi adimitur, ſi Spiritu Salis aſper-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer