Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. latio aucta nouis Spiritibus & Salibus volatilibus liquorem ferat
validiorem.

Dand. An poſſit res commodiùs explicari ignoro: Mihi certè
tanta experimentorum omnium conſenſio cum Spirituum atque
ſalium motu tanquam inſignita notâ veritatis apparet; nec mihi
iam videtur relictus vllus ambigendi locus, an huiuſmodi ignicu-
lis, quos Salium, Sulphuris, Spirituum vocabulis nominamus,
conueniat innata facultas ſeſe agitandi. Hinc (ne à propoſito de-
flectam) iniecta eſt mihi aliquando ſuſpicio, vtrùm metalli in aquâ
forti ſoluti Præcipitatio poſt iniectum Salem Tartari oriatur ex eo,
quod in illâ luctâ & ebullitione potiſſimi Sales aquæ fortis, quibus
nulla coniuncta eſt metalli particula, auolent, & in reſiduo liquo-
re phlegmatico, ingenitâ ſuâ grauitate deorſum ferantur metalli
particulę ſalibus iunctæ, quaſi factus ſit liquor ſecundùm ſpeciem
minûs grauis, abeuntibus ſalibus.

Maur. Nec longè aberas ab aliquâ probabilitate; credibile enim
eſt in aquis fortibus cum ſalibus etiam commiſtos eſſe Spiritus ali-
quos, atque ſulphureas particulas, quibus in ebullitione exci-
tatis liberior pate at exitus, ita vt auolantes ſecum rapiant Salium
volatilium non paruam manum. Sed de his, vt puto, ſatis ſu-
perque.

Grad. Vnum (niſi graue fuerit diſſertationem hanc paululum
prouehere) mihi ſupereſſet quærendum, quod cum his, quæ ha-
ctenus diſputata ſunt, connectitur, videlicet, vnde auro ſolu-
to, & præcipitato per oleum Tartari accedat vis illa mirabilis to-
nandi & fulminandi: vidi enim ipſe huiuſmodi auri granum non
maius lentis grano impoſitum cochleari ex orichalco; vbi ſubie-
ctæ candelæ flammâ incaluit auri calx, tanto fragore perſonuit cu-
biculum, atque ſi minor ſclopus fuiſſet exploſus, & lamina ap-
paruit perforata, auro deſcendente, quemadmodum excuſſa è
nubibus fulmina in terras delabuntur.

Dand. Pleriſque adeò perſuaſum eſt aurum huiuſmodi Oleo
Tartari præcipi tatum leuiſſimo calore ſollicitari ad fulminandum,
vt ſinè ſcrupulo non auderent ferreo ſtylo illud in patinâ expoſitum
agitare, & conuertere, timentes, ne fortè incaleſcente ferro ſu-
bitâ accenſione corriperetur; propterea non niſi ligneâ rudiculâ
vtendum præcipiunt. Sed cautionem hanc & timiditatem planè
nimiam eſſe profitentur, quicunque ferro huiuſmodi aurum in-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer