Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. tur, ſuaſque particulas aptè congruenterque diſponunt. Nam
quemadmodum ea, quę ſurſum aut deorſum ſponte ſuâ feruntur,
nullum affectant motum, niſi collocata fuerint in medio ſecundùm
grauitatis ſpeciem diſſimili; ita pariter corporum principia, cum
inſtituta ſint ad mixtorum temperationem conſtituendam, eate-
nus excitantur ad motum, quatenus diſſimilis naturæ particulis
occurrunt. Sic Aqua Separationis ſimili aquæ addita nihil am-
plius efficit, quàm ſi ex eodem dolio in ſubiectum vas vinum vino
affunderes; eſto aqua ipſa fortis plures ſalium ſpecies inuicem, dum
ſimul extillarentur, temperatas contineat, ſiue quia Sales Nitri,
exempli gratiâ, Salibus Vitrioli iunguntur, ſiue quia vnius gene-
ris ſalinę particulæ alterius generis particularum interualla ſubiere,
quin inter ſe nectantur. Si plures diuerſorum ſalium particulæ com-
ponuntur, & vnam in ſpeciem temperantur, molis compoſitæ
conformatio & figura vtique alia eſt, quàm quæ ſingulis conuenit; ac proinde ſi hiantium immiſſi metalli pororum capacitati prorſus
congruat, eamque impleat illa coniunctorum ſalium ſigura, his
velut inter anguſtias deprehenſis liberum non eſt ſpatium, in quo
ſe agitent, ideoque aggredi nequeunt, & conuellere metalli par-
ticulas: Sin autem ſaline particulæ non ſint metalli poris congruen-
tes, quæ illud proximè attingunt, incitantur illico in motum; quo fit, vt, dum ſeſe agitant, vicinaſque eiuſdem liquoris ſalibus
imbuti particulas commouent, alię atque aliæ ſubinde incurrant
in metallum, atque demum luxatas immerſi metalli particulas
abſtrahant, comminutaſque ſibi coniungant; niſi fortè tam tena-
ci vinculo illæ copulentur, vt vim incurrentium ſalium eludant; id quod auro accidit; eius enim particulas ſoluere non valer aqua
fortis communis, cui proptereà addendus eſt Sal Ammoniacus; ſiquidem coniumctorum ſalium maior eſt vis, quàm ſingulorum. At ſi in Aquâ Forti permiſtos quidem ac ſimili temperatione con-
fuſos ſales quis dixerit, nullo tamen nexu ſibi inuicem cohæren-
res, adeò vt ſinguli ſuo motu cieantur; inæquali illâ & diſſimili
impreſſione à Salibus variè conformatis percuſſæ metalli particulæ
diuelluntur; perinde ferè atque cùm mordacis limæ tenuiſſimis
dentibus chalybs teritur, à quo nihil abſtraheret lamella nihil
habens aſperitatis. Res eſt, fateor, initio omnem oculorum
aciem fugiens, ob ſummam particularum auulſarum exilitatem,
ſed temporis decurſu fit notabilis & conſpicua metalli extenuatio, Diſſertatio Vndecima ficut ex aduerſo diurna arboris occulto æuo creſcentis incrementa
latent, ſed demum manifeſtò deprehenduntur.

Grad. Statim igitur Sales, quibus conſtat aqua fortis, metallum
ſoluere incipiunt?

Maur. Incipiunt profecto; aggrediuntur videlicet proximas me-
talli particulas ſtatim, ac illas attingunt. Vix calentem manum
aquâ frigidâ perfundimus, cùm illam in halitum à calore ſolutam
fumum imitari videmus. Vix anhelitus hyeme ex ore aut naribus
erumpit, cùm in vaporem cogitur. Quidni pariter aquæ fortis ſa-
les inuadant metallum, quod proximè attingunt? Haud equidem
dixerim primâ ſtatim incurſione abripi ex metallo particulam ali-
quam; ſaltem concutitur, iteratiſque impulſibus demum excuti-
tur. Sic formicæ euntes redeunteſque toties eumdem tramitem
calcant, vt demum tot veſtigijs tritus appareat; non quòd prima
formica, cùm primùm tranſijt, aliquem minimum puluiſculum
ex ſubiecto lapide excuſſiſſe putanda ſit, neque enim tantum va-
let tenuiſſimo ſuo impulſu, ſed neque nihil prorſus feciſſe dicenda
eſt, alioquin neque ſecunda, neque tertia, neque innumeræ con-
ſequentes paribus viribus præditæ quicquam tum in itu, tùm in
reditu efficere potuiſſent: ſingulæ igitur formicæ ſuo impulſu pul-
uiſculi nexum ita ſenſim labefaciunt, vt, magis ac magis creſcen-
te labe, demum minimo impulſu excutiatur. Simili ferè ratione
ex vario ſalium incurſu toties metalli particulam in hanc & in il-
lam partem impelli, atque concuti exiſtimo, vt illa tan-
dem auellatur: idque de ſingulis dicendum particulis, do-
nec metallum totum in aquâ forti ſolutum è conſpectu ſe
auferat.

Grad. In Cohobatione, quam vocant Artifices, quando ex-
tillatus liquor affunditur Capiti Mortuo, vt poſt conuenientem
digeſtionem iterum extillatus validior proueniat, ſimile quid, quod
Aquis Fortibus, contingit, citrà tamen ipſius Capitis Mortui ab-
ſolutam diſſolutionem: Cum enim in Capite Mortuo poſt primam
deſtillationem adhuc reliquæ ſint particulæ aliquæ integræ, à qui-
bus nondum educti ſunt Spiritus & Sales volatiles, affuſi liquoris
extillati ſpiritus & ſales libertatem nacti, ſeſe agitantes permeant
Caput mortuum, integras corporis partes inuadunt, concutiunt,
diſtrahunt, ac incluſos in aliarum particularum compagibus ſales
atque Spiritus in libertatem aſſerunt, adeo vt conſequens extil-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer