Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Dè Aquis Fortibus. ueri in liquore acri, etiam citrà ebullitionem, dicendum eſt; quo
motu iniecti metalli particulas ſenſim abſtrahere poſſunt, ſibique
vnire. Si Mercurium in aquæ fortis pari pondere diſſolueris, tum
aquæ ſuperficiem contingat particula cupri aut auri, imbuitur illa,
quantacunque eſt, Mercurio: id autem non niſi ſalibus Mercu-
rio grauidis aurum aut cuprum perreptantibus tribui poteſt, alij
enim alios conſe quuntur per horum metallorum poros, & ſecum
aduehunt Mercurij particulas.

Grad. Aurum combibiſſe Mercurij particulas, ipſa ſaltem auro
inducta albedo indicat: ſed quid mihi perſuadeam de his, quæ
ſcripſere tum Plinius, tum Mizaldus de auro ipſo, quod combiba-
tur, planè ignoro. Ille lib. 29. cap. 4. ait, *Non præteribo Naturæ*
*miraculum. Si auro liqueſcenti gallinarum membra miſceantur,*
*conſumuntidin ſe. Ita boc venenum auri eſt. * Hic autem Memorab. centur. 2. num. 20. ſcribit: *Si in recenti muris ſtercore,* verbo ſit
venia, *ſepelitur aurum, comburitur, vt fieri ſolet cum plumbo. *
*Idem ſic combustum ſi in puluerem conuertatur, & ſtercoribus ca-*
*ti obruatur, in priſtinum ſtatum redit, ac propriam natur am cum*
*colore agnoſcit. Ex Pedemontano. Sunt qui combibi potiùs, quàm*
*conſumi dicant. * Hæc Mizaldus, de quorum veritate, vt equidem
puto, liberum eſt ambigere; quanquam non negârim vera eſſe
poſſe: ſicut enim aurum interdum odore plumbi ita rigeſcit, vt
malleo dilatari nequeat, & opus ſit illud denuo liqueſieri, atque
à parauâ plumbi qualitate purgari, addito modico vitro, vel ſulbli-
mato: ita pariter aliqua eſſe poſſunt, quorum ſalinæ & ſulphu-
reę particulæ peruadant aurum, ac friabile reddant, mutato etiam
colore; quod deinde ſi in minutas particulas conteratur, & alio
corpore obrutum liberetur ab aſſumpto Sale ac Sulphure, ſibi
ipſum reddatur, & in antiquum ſtatum atque colorem reſtitua-
tur. Similiter fieri poſſe videtur, vt aurum liqueſcens intercur-
rentibus igniculis in minimas particulas reſolutum diſpergatur in-
ter retorridas gallinæ carnes, quæ immiſcentur, adeò vt aurum
non apparens conſumptum videatur: quemadmodum ſi bibulum
aliquod corpus ex vaſculo omnem aquam exhauriat. Id verò à
gallinæ potiùs, quàm aliorum animalium carnibus præſtari, con-
tingere poſſet ex peculiari carnis illius facultate ſuis ſalibus
volatilibus atque ſulphuribus diſſipante auri particulas iam
virtute ignis diſſolutas, adeò vt aurum euanuiſſe viſum

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer